TIT. VI [1]
qui et quibus ex causis manumittere non possunt
Non tamen cuicunque volenti manumittere licet. Nam is, qui in fraudem creditorum manumittit, nihil agit, quia lex Aelia Sentia impedit libertatem. § 1.—Licet autem domino, qui solvendo non est [2], testamento servum suum cum libertate heredem instituere, ut liber fiat heresque ei solus et necessarius, si modo nemo alius ex eo testamento heres extiterit, aut quia nemo heres scriptus sit, aut quia is, qui scriptus est, qualibet ex causa heres non extiterit. Idque eadem lege Aelia Sentia provisum est, et recte: valde enim prospiciendum erat, ut egentes homines, quibus alius heres extiturus non esset, vel servum suum necessarium heredem habeant, qui satisfacturus esset creditoribus, aut, hoc eo non faciente, creditores res hereditarias servi nomine vendant, ne iniuria defunctus afficiatur. § 2.—Idemque iuris est, etsi sine libertate servus heres institutus est. Quod nostra constitutio [3] non solum in domino, qui solvendo non est, sed generaliter constituit, nova humanitatis ratione, ut ex ipsa scriptura institutionis etiam libertas ei competere videatur; quum non est verisimile, eum, quem heredem sibi elegit, si praetermiserit libertatis dationem, servum remanere voluisse, et neminem sibi heredem fore. § 3.—In fraudem autem creditorum manumittere videtur, qui vel iam eo tempore, quo manumittit, solvendo non est, vel datis libertatibus desiturus est [4] solvendo esse. Praevaluisse tamen videtur, nisi animum quoque fraudandi manumissor habuerit, non impediri libertatem, quamvis bona eius creditoribus non sufficiant; saepe enim de facultatibus suis amplius, quam in his est, sperant homines. Itaque tunc intelligimus impediri libertatem, quum utroque modo fraudantur creditores, id est et consilio manumittentis, et ipsa re, eo quod [5] bona non sunt suffectura creditoribus. § 4.—Eadem lege Aelia Sentia domino minori viginti annis non aliter manumittere permittitur, quam si vindicta [6], apud consilium, iusta causa manumissionis approbata [7], fuerint manumissi [8]. § 5.—Iustae autem manumissionis causae hae sunt: veluti si quis patrem aut matrem, filium filiamve, aut fratrem sororemve naturales, aut paedagogum, aut nutricem educatoremve, aut alumnum alumnamve, aut collactaneum manumittat, aut servum procuratoris habendi gratia, aut ancillam matrimonii causa; dum tamen intra sex menses uxor ducatur, nisi iusta causa impediat, et qui manumittitur procuratoris habendi gratia, non minor decem et septem annis manumittatur. |
- ↑ Gaj. I. § 19. 21. 36—41. 47.; l. 10. D. qui et a quib. manum. XL. 9.; l. 5. C. de necess. serv. VI. 27.
- ↑ Hot. Bien. Buch. Schr.; in, insertan otros.
- ↑ L. 5. C. VI. 27.
- ↑ desiit, Bien.
- ↑ Bien. Buch. Schr.; eius, añaden otros.
- ↑ dicta, Hot.
- ↑ probata, Cuj.
- ↑ fuerit manumissio, Hot. (véase la nota 6); omitiendo manum., Schr. Gaj. I. § 38; véase también Gaj. I. § 18.