Jump to content

Pagina:Cuerpo del derecho civil romano a doble texto (IA cuerpodelderechocivilromanoP1T1).pdf/83

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

tem patris sui recasuri non sunt. Itaque si moriente avo pater eorum et[1] vivit et in potestate patris sui est, tuue post obitum avi in potestate patris sui fiunt. Si vero is, quo tempore avus moritur, aut iam mortuus est, aut exiit de potestate patris tunc ii, quia in potestatem eius cadere non possunt, sui iuris fiunt.

§ 1.—Quum autem is, qui ob aliquod maleficium in insulam deportatur, civitatem amittit, sequitur, ut, quia[2] eo modo ex numero civium Romanorum tollitur, periude ao si eo mortuo, desinant liberi in potestate eius esse. Pari ratione et si is, qui in potestate parentis sit, in insulam deportatus fuerit, desinit in potestate parentis esse. Sed si ex indulgentia principali restituti fuerint, per omnia pristinum statum recipiunt.

§ 2.—Relegati autem patres in insulam in potestate sua liberos retinent; et e contrario liberi relegati in potestate parentum remanent.

§ 3.—Poenae servus effectus filios in potestate habere desinit. Servi autem poenae efficiuntur, qui in metallum damnantur, et qui bestiis subiiciuntur.

§ 4.—Filiusfamilias si militaverit, vel si senator vel consul fuerit factus, manet in patris potestate: militia enim vel consularis dignitas a potestate patris filium non liberat. Sed ex constitutione nostra[3] summa patriciatus dignitas, illico[4] imperialibus codicillis praestitis, filium a patria potestate liberat. Quis enim patiatur, patrem quidem posse per emancipationis modum suae potestatis nexibus filium relaxare, imperatoriam autem celsitudinem non valere eum, quem sibi patrem elegit, ab aliena eximere potestate?

§ 5.—Si ab hostibus captus fuerit parens, quamvis servus[5] hostium fiat, tamen pendet ius liberorum propter ius postliminii, quia hi, qui ab hostibus capti sunt, si reversi fuerint, omnia pristina iura recipiunt. Idcirco reversus[6] liberos habebit in potestate, quia postliminium fingit eum, qui captus est, semper in civitate fuisse: sivero ibi decesserit, exinde, ex quo captus est pater, filius sui iuris fuisse videtur. Ipse quoque filius neposve si ab hostibus captus fuerit, similiter dicimus, propter ius postliminii ius quoque potestatis parentis in suspenso esse. Dictum est autem postliminium a limine et post; unde[7] eum, qui ab hostibus captus in fines nostros postea pervenit, postliminio reversum recte dicimus. Nam limina sicut in domibus finem quendam faciunt, sic et imperii finem limen esse veteres voluerunt: hinc et limes dictus[8] est, quasi finis quidam et terminus. Ab eo postliminium dictum, quia eodem limine revertebatur, quo amissus fue-

  1. Hot. Bien. Schr.; et, omítenla los demás.
  2. Bien. Buch.; qui, los restantes.
  3. L. 5. C. de consul. XII. 8.
  4. ab, inserten Schr., y la l. 6. C. ya citada.
  5. servus, omitela Cuj., sin razón, aun contra Gaj. y Ulp.
  6. parens, dicen Cont. Bien, Buch., tambien contra Gaj.
  7. ut, Bien. Schr. conforme a los mas de los códices.
  8. timen dictum, Hal. Rusas., mal y contra Theoph.