|
§4.—Certae autem rei vel causae tutor dari non potest, quia personae, non causae vel rei datur. §5.—Si quis filiabus suis vel filiis tutores dederit, etiam postumae vel postumo dedisse videtur, quia filii vel filiae appellatione et postumus et póstuma ó al póstumo, postuma continentur. Quodsi nepotes sint , an appellatione filiorum et ipsis tutores dati sint? dicendum est, ut ipsis quoque dati videantur, si modo liberos dixit: ceterum si filios, non continebuntur; aliter enim filii, aliter nepotes appellantur. Plane si postumis dederit, tam filii postumi, quam ceteri liberi continebuntur.
TIT. XV
DE LEGITIMA AGNATORUM TUTELA (1)
Quibus autem testamento tutor datus non sit, iis ex lege duodecim tabularum agnati sunt tutores, qui vocantur legitimi. §1.—Sunt autem agnati (2) per virilis sexus personas cognatione (3) coniuncti, quasi a patre cognati, veluti frater eodem patre natus, fratris filius , neposve ex eo, item patruus , et patrui filius, neposve ex eo. At qui per feminini sexus personas cognatione iunguntur, non sunt agnati, sed alias naturali iure cognati. Itaque amitae tuae filius non est tibi agnatus, sed cognatus , et invicem scilicet tu illi eodem iure coniungeris, quia qui nascuntur, patris, non matris, familiam sequuntur. §2.—Quod autem lex ab intestato vocat ad tutelam agnatos, non hanc habet significationem, si omnino non fecerit testamentum is, qui poterat tutores dare, sed si, quantum ad tutelam pertinet, intestatus decesserit: quod tunc quoque accidere intelligitur, quum is, qui datus est tutor, vivo testatore decesserit. §3.—Sed agnationis quidem ius omnibus modis capitis deminutione ( 4) plerumque perimitur; nam agnatio iuris est nomen. Cognationis vero ius non omnibus modis commutatur, quia civilis ratio civilia quidem iura corrumpere potest, naturalia vero non utique. TIT. XVI
DE CAPITIS DEMINUTIONE (5)
§1.—Maxima capitis deminutio est, quum aliquis simul et civitatem et libertatem amittit; quod accidit in his, qui servi poenae efficiuntur (1) Gaj. I. § 155-158. (2) cognati, dicen Hal. Russ. Cont. Cuj. Hot., contra Gaj. (3) cognationem, omitiendo personas, Hal. Russ. Cont. |
Pagina:Cuerpo del derecho civil romano a doble texto (IA cuerpodelderechocivilromanoP1T1).pdf/86
Appearance
Haec pagina emendata est