|
atrocitate sententiae, vel liberti ut ingrati circa (1) patronos condemnati (2), vel qui se ad pre- para tiumparticipandum venundari passi sunt. § 2.—Minor sive media capitis deminutio est, quum civitas quidem amittitur , libertas vero retinetur; quod accidit ei, cui aqua et igni interdictum fuerit, vel ei, qui in insulam deportatus est . § 3.—Minima capitis deminutio est, quum et civitas et libertas retinetur, sed status hominis commutatur; quod accidit in his, qui, quum sui iuris fuerunt, coeperunt alieno iuri subiecti esse, vel contra(3). § 4.—Servus autem manumissus capite non minuitur, quia nullum caput habuit. § 5.—Quibus autem dignitas magis, quam status permutatur, capite non minuuntur: et ideo senatu motum capite non minui constat. § 6.—Quod autem dictum est, manere cognationis ius et post capitis deminutionem, hoc ita est, si minima capitis deminutio interveniat; manet enim cognatio. Nam si maxima capitis deminutio incurrat (4), ius quoque cognationis perit, ut puta servitute alicuius cognati, et ne quidem, si manumissus fuerit, recipit cognationem. Sed et si in insulam quis deportatus sit, cognatio solvitur. § 7.—Quum autem ad agnatos tutela pertineat,non simul ad omnes pertinet, sed ad eos tantum, qui proximiore gradu sunt, vel si plures (5) eiusdem gradus sunt, ad omnes (6). TIT. XVII
DE LEGITIMA PATRONORUM TUTELA (7)
Ex eadem lege duodecim tabularum libertorum et libertarum tutela ad patronos liberosque eorum pertinet, quae et ipsa legitima tutela vocatur, non quia nominatim ea lege de hac tutela cavetur (8), sed quia perinde accepta est per interpretationem, atque si verbis legis introducta esset. Eo enim ipso, quod hereditates libertorum libertarumque, si intestati decessissent, insserat lex ad patronos liberosve eorum pertinere, crediderunt veteres, voluisse legem Etiam tutelas ad eos pertinere, quum et agnatos, quos ad hereditatem vocat, eosdem et tutores esse iusserit, quia plerumque, ubi successionis est emolumentum, ibi et tutelae onus esse debet. Ideo autem diximus plerumque, quia, si a femina impubes manumittatur, ipsa ad hereditatem vocatur, quum alius sit tutor. (1) erga, Hal. Russ . Cont. Cuj. Hot., contra los códices. (2) Schr; liberti ingrati-condemnati, Bien.; libertis ingrati-condemnatis, Hot; libertis ut ingratis-condemnatis, los demás. (3) [veluti] si filius familias a patre emancipatus fuerit est capitedeminutus, añaden Hal. Russ. Cont. Hot. Buch. , y con razón lo omite Cuj. (4) Hot. Buch. Schr.; currat, Cuj.; intercurrat, Bien.; interrenlat, los restantes (5) plures, omitela Schr . |
Pagina:Cuerpo del derecho civil romano a doble texto (IA cuerpodelderechocivilromanoP1T1).pdf/87
Appearance
Haec pagina nondum emendata est