|
§ 3.—Si inter tutorem pupillumque iudicium agendum sit, quia ipse tutor in rem suam auctor esse non potest, non praetorius tutor, ut olim, constituitur, sed curator in eius locum datur, quo interveniente iudicium peragitur, et eo peracto curator esse desinit. ΤΙΤ. ΧΧΙΙ
quibus modis tutela finitur [1]
Pupilli pupillaeque, quum puberes esse coeperint, tutela liberantur. Pubertatem autem veteres quidem non solum ex annis, sed etiam ex habitu corporis in masculis aestimari volebant. Nostra autem maiestas dignum esse castitate temporum nostrorum bene putavit, quod in feminis et antiquis impudicum esse visum est, id est inspectionem habitudinis corporis, hoc etiam in masculos extendere; et ideo sancta constitutione [2] promulgata pubertatem in masculis post quartum decimum annum completum illico initium accipere disposuimus, antiquitatis normam in feminis personis bene positam suo ordine relinquentes, ut post duodecimum annum completum viripotentes esse credantur. § 1.—Item finitur tutela, si arrogati sint adhuc impuberes vel deportati; item si in servitutem pupillus redigatur [3], vel ab hostibus fuerit captus. § 2.—Sed et si usque ad certam conditionem datus sit testamento, aeque evenit, ut desinat esse tutor existente conditione. § 3.—Simili modo finitur tutela morte vel pupillorum vel tutorum. § 4.—Sed et capitis deminutione tutoris, per quam libertas vel civitas eius amittitur, omnis tutela perit; minima autem capitis deminutione tutoris, veluti si se in adoptionem dederit, legitima tantum tutela perit, ceterae non pereunt. Sed pupilli et pupillae capitis deminutio, licet minima sit, omnes tutelas tollit. § 5.—Praeterea qui ad certum tempus testamento dantur tutores, finito eo deponunt tutelam. § 6.—Desinunt autem tutores esse, qui vel removentur a tutela ob id, quod suspecti visi sunt, vel ex iusta causa sese excusant, et onus administrandae tutelae deponunt, secundum ea, quae inferius proponemus. TIT. XXIII
de curatoribus [4]
Masculi puberes et feminae viripotentes usque ad vicesimum quintum annum completum curatores accipiunt, quia, licet puberes sint, adhuc tamen eius aetatis sunt, ut sua negotia tueri non possint. § 1.—Dantur autem curatores ab iisdem magi- |
Pagina:Cuerpo del derecho civil romano a doble texto (IA cuerpodelderechocivilromanoP1T1).pdf/90
Appearance
Haec pagina emendata est