Jump to content

Pagina:Cuerpo del derecho civil romano a doble texto (IA cuerpodelderechocivilromanoP1T1).pdf/92

E Wikisource
Haec pagina emendata est

circa eligendum eum vel eos, qui gerere debent, praetor partes suas interponere debet. Idem et in pluribus ex inquisitione datis probandum est, id est, ut maior pars eligere possit, per quem administratio fieret.

§ 2.—Sciendum autem est, non solum tutores vel curatores pupillis et adultis ceterisque persunis ex administratione teneri, sed etiam in eos, qui satisdationem accipiunt, subsidiariam actionem esse, quae ultimum iis praesidium possit afferre. Subsidiaria autem actio in eos datur, qui ant omnino a tutoribus vel curatoribus satisdari non curaverint, aut non idonee passi essent [1] caveri: quae quidem tam ex prudentum responsis, quam ex constitutionibus imperialibus etiam in heredes eorum extenditur.

§ 3.—Quibus constitutionibus et illud exprimitur, ut, nisi caveant tutores vel curatores, pignoribus captis coerceantur.

§ 4.—Neque autem praefectus urbi, neque praetor, neque praeses provinciae, neque quis alius, cui tutores dandi ius est, hac actione tenebitur, sed hi tantummodo, qui satisdationem exigere solent.

TIT. XXV

de excusationibus tutorum et curatorum [2]

Excusantur autem tutores vel curatores variis ex causis: plerumque autem propter liberos, sive in potestate sint, sive emancipati. Si enim tres liberos superstites Romae quis habeat, vel in Italia quatuor, vel in provinciis quinque, a tutela vel cura potest excusari, exemplo ceterorum munerum; nam et tutelam vel curam placuit publicum munus esse. Sed adoptivi liberi non prosunt, in adoptionem autem dati naturali patri prosunt. Item nepotes ex filio prosunt, ut in locum patris succedant; ex filia non prosunt. Filii autem superstites tantum ad tutelae vel curae muneris excusationem prosunt, defuncti non prosunt. Sed si in bello amissi sunt, quaesitum est, an prosint: et constat eos solos prodesse; qui in acie amittuntur; hi enim, qui pro republica ceciderunt, in perpetuum per gloriam vivere intelliguntur.

§ 1.—Item divus Marcus in semestribus rescripsit, eum, qui res fisci administrat, a tutela vel cura, quamdiu administrat, excusari posse.

§ 2.—Item qui reipublicae causa absunt, a tutela vel cura excusantur. Sed et si fuerunt tutores vel curatores, deinde reipublicae causa abesse coeperunt, a tutela vel cura excusantur, quatenus reipublicae causa absunt; et interea curator loco eorum datur. Qui si reversi fuerint, recipiunt onus tutelae, nec anni habent vacationem, ut Papi-

  1. Bien. Buch. Schr.; curaverunt—passi sunt, otros.
  2. L. 18. 21. 7. D. de excus. XXVII. 1.; l. 5. C. de legi., tut. V. 30.; l. 4. C. de excus. V. 62.