Jump to content

Pagina:Cuerpo del derecho civil romano a doble texto (IA cuerpodelderechocivilromanoP1T1).pdf/98

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

occupanti conceditur. Nec interest, feras bestias et volucres utrum in suo fundo quisque capiat, an in alieno: plane qui in alienum fundum ingreditur venandi aut aucupandi gratia, potest a domino , siis praeviderit, prohiberi , ne ingrediatur . Quidquid autem eorum ceperis, eousque tuum esse intelligitur, donec tua custodia coercetur: quum vero evaserit custodiam tuam, et in naturalem libertatem se receperit, tuum esse desinit et rursus occupantis fit. Naturalem autem libertatem recipere intelligitur, quum vel oculos tuos effugerit, vel ita sit in conspectu tuo, ut difficilis sit eius persecutio .

§13. Illud quaesitum est, an, si fera bestia ita vulnerata sit, ut capi possit, statim tua esse intelligatur . Quibusdam placuit, statim esse tuam, et eousque tuam videri , donec eam persequaris; quodsi desieris persequi, desinere tuam esse, et rursus fieri occupantis . Alii non aliter putaverunt tuam esse, quam si eam ceperis . Sed posteriorem sententiam nos confirmamus, quia multa accidere solent [1] , ut eam non capias .

§14. Apium quoque natura fera est: itaque quae in arbore tua consederint, antequam a te alveo includantur, non magis tuae esse intelliguntur, quam volucres, quae in arbore tua nidum fecerint: ideoque si alius eas incluserit, is earum dominus erit. Favos quoque, si quos eae fecerint [2], quilibet eximere potest. Plane integra re si praevideris ingredientem in fundum tuum, poteris eum iure prohibere, ne ingrediatur. Examen, quod ex alveo tuo evolaverit, eousque intel- ligitur esse tuum, donec in conspectu tuo est, nec difficilis eius est persecutio: alioquin occupantis fit.

§15. Pavonum et columbarum fera natura est, nec ad rem pertinet, quod ex consuetudine avolare et revolare solent; nam et apes idem faciunt, quarum constat feram esse naturam. Cervos quoque ita quidam mansuetos habent, ut in silvas ire et redire soleant; quorum et ipsorum feram esse naturam nemo negat. In iis autem animalibus, quae ex consuetudine abire et redire solent, talis regula comprobata est, ut eousque tua esse intelligantur, donec animum revertendi habeant: nam si revertendi animum habere desierint, etiam tua esse desinunt et fiunt occupantium. Revertendi autem animum videntur desinere habere, quum revertendi consuetudinem deseruerint .

§16. Gallinarum et anserum non est fera natura, idque ex eo possumus intelligere, quod aliae sunt gallinae, quas feras vocamus, item alii anseres, quos feros appellamus: ideoque si anseres tui ánsares no es silvestre, y lo podemos conocer de aut gallinae tuae aliquo casu turbati turbataeve evolaverint , licet conspectum tuum effugerint, quocunque tamen loco sint, tui tuaeve esse intelliguntur; et qui lucrandi animo ea animalia retinet, furtum committere intelligitur.

§17. Item ea, quae ex hostibus capimus, iure gentium statim nostra fiunt, adeo quidem, ut et


(1) possunt, Cuj ., según el Dig. (2) Cont. Hot , Bien . Schr. Dig.; si quos effecerint, otros.

  1. (1)possunt, Cuj ., según el Dig.
  2. (2)Cont. Hot , Bien . Schr. Dig.; si quos effecerint, otros.Cont. Hot , Bien . Schr. Dig.; si quos effecerint, otros.