Jump to content

Pagina:Cuerpo del derecho civil romano a doble texto (IA cuerpodelderechocivilromanoP1T1).pdf/99

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

liberi homines in servitutem nostram deducantur, qui tamen, si evaserint nostram potestatem, et ad suos reversi fuerint, pristinum statum recipiunt.

§ 18. Item lapilli et gemmae et cetera, quae in litore inveniuntur, iure naturali statim inventoris fiunt.

§ 19.-Item ea, quae ex animalibus dominio tuo subiectis nata sunt, eodem iure tibi acquiruntur.

§ 20.-Praeterea quod per alluvionem agro tuo flumen adiecit, iure gentium tibi acquiritur: est autem [1] id videtur adiici, quod ita paullatim adiicitur, ut intelligere non possis, quantum quoquo momento temporis adiiciatur.

§ 21.-Quodsi vis fluminis partem aliquam ex tuo praedio detraxerit et vicini praedio attulerit [2] , palam est, eam tuam permanere. Plane si longiore tempore fundo vicini haeserit, arboresque, quas secum traxerit, in eum fundum radices egerint, ex eo tempore videntur vicini fundo acquisitae esse.

§ 22.-Insula, quae in mari nata est, quod raro accidit, occupantis fit; nullius enim esse creditur. At in flumine nata, quod frequenter accidit, si quidem mediam partem fluminis tenet, communis est eorum, qui abutraque parte fluminis prope ripam sit: quodsi alteri parti proximior sit, eorum est tantum, qui ab ea parte prope ripam praedia possident. Quodsi aliqua parte divisum flumen, deinde infra unitum, agrum alicuius in formam insulae redegerit, eiusdem permanet is ager, cuius et [3] fuerat.

§ 23.-Quodsi naturali alveo in universum derelicto alia parte fluere coeperit, prior quidem alveuseorum est, qui prope ripame ius praedia possident, pro modo scilicet latitudinis cuiusque agri, quae latitudo prope ripam sit; novus autem alveus eius iurisesse incipit, cuius et ipsum flumen, id est publici [4] . Quodsi post aliquod tempus ad priorem alveum reversum fuerit flumen, rursus novus alveus eorum esse incipit, qui prope ripam eius praedia possident.

§ 24.-Alia sane causa est, si cuius totus ager inundatus fuerit; neque enim inundatio speciem fundi commutat: et ob id, si recesserit aqua, раlam est, eum fundum eius manere, cuius et fuit.

§ 25.-Quum ex aliena materia species aliqua facta sit ab aliquo, quaeri solet, quis eorum naturali ratione dominus sit, utrum is, qui fecerit, an ille potius, qui materiae dominus fuerit: ut ecce si quis ex alienis uvis aut olivis aut spicis vinum aut oleum aut frumentum fecerit, aut ex alieno auro vel argento vel aere vas aliquod fecerit, vel ex alieno vino et melle mulsum miscuerit, vel ex medicamentis alienis emplastrum aut collyrium composuerit, vel ex aliena lana vestimentum fecerit, vel ex alienis tabulis navem vel armarium


(1) enin, Haw, Puch. contra. 1a 2,7, D. XLI. 1. y contra (2) appnierit, Béen, Huch. Schr.; el lexto sigue d Gaj. y al Dig. Tomo t. 5 (3) et, omitela Bien (4) Schr.; publicum, Bien. Buch.; publicus, los restantes, pero παυλίνου se lee en theopk

  1. (1)enin, Haw, Puch. contra. 1a 2,7, D. XLI. 1. y contra
  2. (2) appnierit, Béen, Huch. Schr.; el lexto sigue d Gaj. y al Dig. Tomo t. 5
  3. (3) et, omitela Bien
  4. (4)Schr.; publicum, Bien. Buch.; publicus, los restantes, pero παυλίνου se lee en theopk