|
litibus, sicubi res postulat, et hi, quibus non interdicitur testimonium, nec ulla lege a dicendo monio excusantur. § 2. - Quamquam quibusdam legibus amplissimus numerus testium definitus sit, tamen ex Constitutionibus Principum haec licentia ad sufficientem numerum testium coarctatur, ut iudices moderentur, et eum solum numerum testium, quem necessarium esse putaverint, evocari patiantur, ne effrenata potestate ad vexandos homines superflua multitudo testium protrahatur. 2. MODESTINUS libro VIII. Regularum . In testimoniis (1) [1] autem dignitas, fides, mores, gravitas examinanda est; et ideo testes, qui adversus fidem suae [2] testationis vacillant, audiendi non sunt. 3. CALLISTRATUS libro IV. de Cognitionibus.Testium fides diligenter examinanda est. Ideoque in persona eorum exploranda erunt in primis conditio cuiusque, utrum quis decurio, an plebeius sit, et an honestae et inculpatae vitae, an vero notatus quis et reprehensibilis, an locuples vel egens sit, ut lucri causa quid facile admittat, vel an inimicus ei sit, adversus quem testimonium fert, vel amicus ei sit, pro quo testimonium dat; nam si careat suspicione testimonium vel propter personam, a qua fertur, quod honesta sit, vel propter causam, quod neque lucri, neque gratiae, neque inimicitiae causa sit, admittendus est.
(1) testibus, Vulg. (4) Valerianum, Hal. (2) Hal.; suam, el códice Fl. (3) lunio, Hal. Vulg. (5) Varum, Vulg. (6) Hal.; opinaris, el códice Fl. |
Pagina:Cuerpo del derecho civil romano a doble texto (IA cuerpodelderechocivilromanoP1T2).pdf/109
Appearance
Haec pagina nondum emendata est