|
D. IUSTINIANI DIGESTORUM SEU PANDECTARUM PARS QUARTA (UMBILICUS) LIBER VICESIMUS TIT. I DE PIGNORIBUS ET HYPOTHECIS, ET[1] QUALITER EA CONTRAHANTUR, ET DE PACTIS EORUM [Cf. Cod. VIII. 14 (13). 17 (16). 22 (21). 23 (22). 35 (34).] 1. PAPINIANUS libro XI.[2] Responsorum.—Conventio generalis in pignore dando bonorum vel postea quaesitorum recepta est; in speciem autem alienae rei collata conventione, si non fuit ei, qui pignus dabat, debita, postea debitori dominio quaesito difficilius creditori, qui non ignoravit alienum, utilis actio dabitur, sed facilior erit[3] possidenti retentio. § 1.—Servo pignori dato peculium eius creditor citra conventionem specialiter super eo conceptam frustra distrahit, nec interest, quando servus domino peculium acquisierit[4]. § 2.—Quum praedium pignori daretur, nominatim, ut fructus quoque pignori essent, convenit; eos consumtos bona fide emtor utili Serviana restituere non cogetur; pignoris etenim causam nec usucapione perimi placuit, quoniam quaestio pignoris ab intentione dominii separatur; quod in fructibus dissimile est, qui nunquam debitoris fuerunt. § 3.—Pacto placuit, ut ad diem usuris non solutis fructus hypothecarum usuris compensarentur fini legitimae usurae. Quamvis exordio minores in stipulatum venerint, non esse tamen irritam conventionem placuit, quum ad diem minore foenore non soluto legitimae maiores usurae stipulanti recte promitti potuerunt. § 4.—Quum praedium uxor viro donasset, idque |
Pagina:Cuerpo del derecho civil romano a doble texto (IA cuerpodelderechocivilromanoP1T2).pdf/13
Appearance
Haec pagina emendata est