|
hypothecariam.—Res hypothecae dari posse sciendum est pro quacunque obligatione, sive mutua pecunia datur, sive dos, sive emtio vel venditio contrahatur, vel etiam locatio et conductio, vel mandatum, et sive pura est obligatio, vel in diem, vel sub conditione, et sive in praesenti contractu[1], sive etiam praecedat; sed et futurae obligationis nomine dari possunt; sed et non[2] solvendae omnis pecuniae causa, verum etiam de parte eius, et vel pro civili obligatione, vel honoraria, vel tantum naturali; sed et in conditionali obligatione non alias obligantur, nisi conditio extiterit. § 1.—Inter pignus autem et hypothecam tantum nominis sonus differt. § 2.—Dare autem quis hypothecam potest sive pro sua obligatione, sive pro aliena. 6. ULPIANUS libro LXXIII. ad Edictum.—Obligatione generali rerum, quas quis habuit, habiturusve sit, ea non continebuntur, quae verisimile est, quemquam specialiter obligaturum non fuisse, utputa supellex; item vestis relinquenda est debitori, et ex mancipiis, quae in eo usu habebit, ut certum sit, eum pignori daturum non fuisse; proinde de ministeriis eius perquam ei necessariis, vel quae ad affectionem eius pertineant, 7. PAULUS libro LXVIII.[3] ad Edictum.—vel quae in usum quotidianum habentur, Serviana non competit. 8. ULPIANUS libro LXXIII. ad Edictum.—Denique concubinam, filios naturales, alumnos, constat generali obligatione non contineri, et si qua alia sunt huiusmodi ministeria. 9. GAIUS libro IX.[4] ad Edictum provinciale.—Sed et quod ad eas res, quas eo tempore, quo pacisCebatur, in bonis habuit, idem observari debet. § 1.—Quod emtionem venditionemque recipit, etiam pignorationem recipere potest. 10. ULPIANUS libro LXXIII. ad Edictum.—Si debitor res suas duobus simul pignori obligaverit ita, ut utrique in solidum obligatae essent, singuli in solidum adversus extraneos Serviana utentur, inter ipsos autem si quaestio moveatur, possidentis meliorem esse conditionem; dabitur enim possidenti haec exceptio: «si non convenit, ut eadem res mihi quoque pignori esset»[5]. Si autem id actum fuerit, ut pro partibus res obligarentur, utilem actionem competere et inter ipsos, et adversus extraneos, per quam dimidiam partis possessionem[6] apprehendant singuli[7]. 11. MARCIANUS libro singulari ad formulam hypothecariam.—Si is, qui bona Reipublicae iure administrat, mutuam pecuniam pro ea accipiat, potest rem eius obligare. |
Pagina:Cuerpo del derecho civil romano a doble texto (IA cuerpodelderechocivilromanoP1T2).pdf/15
Appearance
Haec pagina emendata est