|
in maritum contulit, uxor passa est, eum pro filia in dotem dare, benigne dici potest, etsi prima donatio nullius momenti est, attamen ex sequenti consensu valere dotis dationem. 35. IDEM libro XXXIV. ad Edictum.—Si non secundum legitimam observationem divortium factum sit, donationes post tale divortium factae nullius momenti sunt, quum non videatur solutum matrimonium. 36. PAULUS libro XXXVI.[1] ad Edictum.—Si donatae res extant, etiam vindicari poterunt; sed quia causam possidendi donatio praestitit, nisi reddatur res, aestimatio facienda est iusto pretio, caverique possidenti debebit de evictione simpli, quanti ea res sit; idque etiam Pedio videtur. § 1.—[2] Sponsus alienum annulum sponsae muneri misit, et post nuptias pro eo suum dedit; quidam et[3] Nerva putant, fieri eum mulieris quia tunc factam donationem confirmare videtur, non novam inchoare; quam sententiam veram esse accepi. 37. IULIANUS libro XVII. Digestorum.—Si mulier dolo fecerit, ne res extaret sibi a marito donata, vel ad exhibendum, vel damni iniuriae cum ea agi poterit, maxime si post divortium id commiserit. 38. ALFENUS libro III. Digestorum a Paulo epitomatorum.—Servus communis viri et fratris eius, puerum donavit uxori fratris; pro qua parte is servus, qui donasset, viri esset, pro ea parte munus non esse factum mulieris respondit. § 1.—Idem iuris erit, si ex tribus fratribus unus uxorem haberet, et rem communem uxori donasset; nam ex tertia parte mulieris res facta non est, ex duabus autem partibus reliquis, si id sciissent fratres, aut, posteaquam donata esset, ratum habuissent, non debere mulierem reddere. 39. IULIANUS libro V. ex Minicio.[4]—Vir uxori pecuniam quum donare vellet, permisit ei, ut a debitore suo stipuletur[5]; illa quum id fecisset, priusquam pecuniam auferret, divortium fecit; quaero, utrum vir eam summam petere debeat, an[6] ea promissione propter donationis causam actio nulla esset? Respondi, inanem fuisse eam stipulationem. Sed si promissor mulieri ignorans solvisset, si quidem pecunia extat, vindicare eam debitor potest; sed si actiones suas marito praestare paratus est, doli mali exceptione se tuebitur, ideoque maritus hanc pecuniam debitoris nomine vindicando consequetur. Sed si pecunia non extat, et mulier locupletior facta est, maritus eam petet; intelligitur enim ex re mariti locuple. |
Pagina:Cuerpo del derecho civil romano a doble texto (IA cuerpodelderechocivilromanoP1T2).pdf/183
Appearance
Haec pagina emendata est