Jump to content

Pagina:Cuerpo del derecho civil romano a doble texto (IA cuerpodelderechocivilromanoP1T2).pdf/216

E Wikisource
Haec pagina emendata est

quum dos solveretur mulieri, aut satis doti fieret, dictum non esset, actum iri rerum amotarum, nihilominus agi potest; nam et quum dos nulla sit, eadem actio detur.

§ 1.—Sabinus ait, si mulier res, quas amoverit, non reddat, aestimari debere, quanti in litem vir iurasset;

9. PAULUS libro XXXVII. ad Edictum. [1]—non enim aequum est, invitum suo pretio res suas vendere.

10. POMPONIUS libro XVI. [2] ad Sabinum.— ideoque nec debere eum pro evictione promittere, quod ex contumacia mulieris id ita acciderit.

11. ULPIANUS libro XXXIII. ad Edictum. [3]—Marcellus libro octavo [4] Digestorum scribit, sive vir uxorem, sive uxor virum domo expulit, et res amoverunt, rerum amotarum teneri.

§ 1.—Qui rerum amotarum instituit actionem, si velit magis iusiurandum deferre, cogitur adversarius iurare, nihil divortii causa amotum esse, dum prius de calumnia iuret, qui iusiurandum defert.

§ 2.—Iurare autem tam vir, quam uxor cogetur, pater autem amoventis iurare non cogitur, quum iniquum sit, de alieno facto alium iurare; is ergo cogitur iurare, qui amovisse dicitur, et idcirco nec heres eius, qui quaeve amovisse dicetur, iurare cogetur.

§ 3.—Si quis delatum sibi iusiurandum referre velit, non videtur Praetor permisisse,

12. PAULUS libro VII. Brevium. [5]— non magis, quam si quis ei, qui furti agat, iusiurandum deferat [6], an ipse fur sit.

13. ULPIANUS libro XXXIII. ad Edictum. [7]—Ideo [8] Labeo scribit, mulieri non esse permittendum referre iusiurandum; et ita Edictum [9] ordinatum videtur.

14. PAULUS libro XVIII. ad Edictum. [10]—De rebus amotis permittendum marito vel uxori, de quibusdam rebus iusiurandum deferre, de [11] quibusdam probare.

15. ULPIANUS libro XXXIV. ad Edictum.— Nihil interest, utrum simul, an separatim habitaverunt, quum actio rerum amotarum competat etiam adversus eam, quae ex ea domo subtraxit, in qua non simul cum viro habitavit.

§ 1.—Uxor, et nurus, et pronurus viro, et soce-

  1. ↑ VII. ad Sabinum, Hal.
  2. ↑ XIII., Hal.
  3. ↑ XXXV. ad Sabinum, Hal.
  4. ↑ septimo, Hal.
  5. ↑ ad Sabinum, Hal.
  6. ↑ referat, Hal. contra las Bas.
  7. ↑ XXXV. ad Sabinum, Hal.
  8. ↑ Idem, Hal.
  9. ↑ Edicto, Hal.
  10. ↑ libro II. Sententiarum, Hal.
  11. ↑ Taur. según corrección del códice Fl.; deiuquibusdam, la escritura original, Br.