|
esse, sed quum aliquid ei testamento datum esset, teneri eum ex fideicommisso; si non curam susci- peret, nisi id, quod ei datum esset, nollet petere, aut reddere esset paratus. § 1.—Item quaesitum est, an iste curator satis- dare nepotibus debeat? Respondit, quasi curato- rem non debere, sed quum fideicommissum ab eo peti posset, fideicommissi nomine satisdare debere.
TIT. IV
DE LEGITIMIS TUTORIBUS
[Cf. Cod. V. 30.]
1. ULPIANUS libro XIV. ad Sabinum.—Legiti- mae tutelae lege duodecim tabularum agnatis de- latae sunt, et consanguineis, item patronis, id est his, qui ad legitimam hereditatem admitti possint. Hoc summa providentia, ut, qui sperarent hanc successionem, iidem tuerentur bona, ne dilapida- rentur. § 1.—Interdum alibi est hereditas, alibi tutela, utputa si sit consanguinea pupillo; nam hereditas quidem ad agnatam pertinet, tutela autem ad agnatum. Item in libertinis, si sit patrona, et pa- troni filius; nam tutelam patroni filius, heredita- tem patrona obtinebit, tantundemque erit, et si sit patroni filia et nepos. § 2.—Si apud hostes sit frater, inferioris gradus agnato tutela non defertur; nam et si patronus apud hostes sit, patroni filio tutela non defertur, sed interim a Praetore datur. § 3.—Interdum autem etiam sine hereditate tu- tela defertur, interdum hereditas sine tutela, utpu- ta in eo, qui latitavit, quum servum suum rogatus esset manumittere. Nam generaliter Divus Pius rescripsit Aurelio Basso, ius patroni eum non ha- bere, his verbis: «Plane tergiversatio eorum, qui subvertere fideicommissam (1) libertatem velint, eo modo puniatur, ne ius patroni acquirant in eo, quem liberum esse nolunt». Idem erit, si filiae as- signatus libertus sit, tutela quidem apud fratres remanebit, ut Marcellus notat, legitima autem he- reditas ad sororem pertinebit. 2. IDEM libro XXXVII. ad Sabinum. — Legiti- mam tutelam capitis deminutione pupilli, etiam ea, quae salva civitate contingit, amitti, nulla du- bitatio est. 3. IDEM libro XXXVIIII. ad Sabinum.— Tute- la legitima, quae patronis defertur e lege duode- cim tabularum, non quidem specialiter vel nomi- natim delata est, sed per consequentias heredita- tum, quae ex ipsa lege patronis datae sunt. § 1.—Ergo manumissor ex lege duodecim tabu- larum tutor est, sive sponte manumisit, sive etiam compulsus ex causa fideicommissi manumisit. (1) fideicommissariam, *Hal. Vulg.* |
Pagina:Cuerpo del derecho civil romano a doble texto (IA cuerpodelderechocivilromanoP1T2).pdf/244
Appearance
Haec pagina emendata est