Jump to content

Pagina:Cuerpo del derecho civil romano a doble texto (IA cuerpodelderechocivilromanoP1T2).pdf/444

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

rus partem esses? Respondit: non dubito, quin, si prima institutione adeundo heres esse possim, in potestate mea sit, quam partem hereditatis aut amittere velim, aut vindicare.

77. [76.] POMPONIUS libro VIII. ad Quintum Mucium.—Illud dubitari potest, an, si cum testamento heres institutus essem ab eo, qui etiamsi intestatus decessisset, legitima hereditas eius ad me pertineret, an [1] simul utramque hereditatem repudiare possim [2], quoniam, antequam ex testamento hereditatem repudiarim, legitima nondum ad me pertinet; verum eodem momento intelligor et ex testamento, et legitimam repudiare, sicuti si legitimam velim ad me pertinere, quum sciam testamento mihi relictam, videbor ante repudiare testamentum, et ita legitimam acquisiisse.


78. [77.] IDEM libro XXXV. ad Quintum Mucium.—Duo fratres fuerant, bona communia habuerant, eorum alter intestato mortuus suum heredem non reliquerat, frater, qui supererat, nolebat ei heres esse; consulebat, num ob eam rem, quod communibus, quum sciret, eum mortuum esse, usus esset, hereditati se alligasset; respondit, nisi eo consilio usus esset, quod vellet se heredem esse, non adstringi ; itaque cavere debet [3], ne qua in re plus sua parte dominationem interponeret.


79. [78.] ULPIANUS libro II. ad legem Iuliam et Papiam [4].—Placet, quoties acquiritur per aliquem hereditas, vel quid aliud ei, cuius quis in potestate est, confestim acquiri ei, cuius est in potestate, neque momento aliquo subsistere in persona eius, per quem acquiritur, et sie acquiri ei, cui acquiritur.

80. [79.] PAULUS libro V. ad legem Iuliam et Papiam.—Si solus heres ex pluribus partibus fuero institutus , unam partem omittere non possum, nec interest, in quibusdam habeam substitutum, necne.

§ 1.—Idem puto, etiam si aliis mixtus [5] heredibus ex pluribus partibus heres institutus sim, quod et hic adeundo unam portionem , omnem [6] acquiro, si tamen delatae sint.

§ 2.—Item si servus meus ex parte heres institutus sit pure, ex parte sub conditione, dato scilicet coherede, et iussu meo adierit, deinde eo manumisso conditio alterius portionis extiterit, verius est, non mihi esse acquisitam illam portionem, sed ipsum comitari; omnia enim paria permanere debent in id tempus, quo alterius portionis conditio extet, ut acquiratur ei, cui prior portio acquisita est.

§ 3.—Ego quidem puto, et si adhuc in potestate sit, iterum adeundum esse, si conditio extiterit; et

  1. ↑ per cam, inserta Hal.
  2. ↑ quod magis est, inserta Hal.
  3. ↑ debere, Hal.
  4. ↑ Taur, según corrección del códice Fl.; et Papiam, omitelas la escritura original, Br.
  5. ↑ mixtis, al márgen interior del códice Fl.
  6. ↑ Parece que se debería leer omnes, como en oirus edicionea.-N. del Tr.