|
illud, quod dicimus semel adeundum, in eiusdem persona locum habet, non quum per alium acquirenda est heredita.
81. [80.] ULPIANUS libro XIII. ad legem Iuliam et Papiam.—Toties videtur heres institutus etiam in causa substitutionis adiisse, quoties acquirere sibi possit; nam si mortuus esset, ad heredem non transferret substitutionem.
82. [81.] TERENTIUS CLEMENS [1] libro XVI. ad legem Iuliam et Papiam.—Si servus eius, qui capere non potest, heres instituatur, et, antequam iussu domini adeat hereditatem, manumissus alienatusve sit, et nihil in fraudem legis factum esset, ipse admittitur ad hereditatem. Sed et si partem capere [2] possit dominus eius , eadem dicenda sunt de parte, quam ille capere non potest ; nihil enim interest, de universo quaeratur, quod capere non possit, an de portione.
83. [82. ] ULPIANUS libro XVIII. ad legem Iuliam et Papiam.—Si totam, aut [3] partem, ex qua, quis heres institutus est, tacite rogatus sit restituere , apparet, nihil ei debere accrescere, quia rem non videtur habere.
84. [83.] PAPINIANUS libro XVI. Quaestionum.—Ventre praeterito si filius, qui fuit emancipatus, aut exter [4] heres institutus sit, quamdiu rumpi testamentum potest, non defertur ex testamento hereditas; sed si vacuo [5] ventre mulier fuit, et incerto eo filius in familia retentus vita decessit, heres fuisse intelligitur; emancipatus aut exter [6] non aliter possunt hereditatem quaerere, quam si non esse praegnantem sciant. Ergo si ventre pleno sit mulier, nonne iniquum erit, interea defunctum filium heredi suo relinquere nihil? Et ideo decreto filio succurrendum est, quia, sive frater ei nascatur, sive non nascatur, patri heres futurus est. Eademque ratio facit, ut emancipato quoque subveniri debeat, qui alterutro casu rem omnimodo habiturus est.
85. [84.] IDEM [7] libro XXX. Quaestionum.—Si metus causa adeat aliquis hereditatem, fiet, ut, quia invitus heres existat, detur abstinendi [8] facultas.
86. [85.] IDEM libro VI. Responsorum.—Pannonius [9] Avitus, quum in Cilicia procuraret, heres institutus ante vita decesserat, quam heredem se institutum cognosceret; quia bonorum possessionem, quam procurator eius petierat, heredes Aviti ratam habere non potuerant, ex persona defuncti restitutionem in integrum implorabant, quae stricto iure non competiit [10] , quia intra diem aditionis Avitus obiisset. Divum tamen Pium contra constituisse, Maecianus libro [11] Quaestionum re- |
- ↑ Tertyllianus, Hal.
- ↑ non, inserta la Vulg.; tantum, inserta Hal.
- ↑ Hal.; an, el códice Fl.
- ↑ extraneus, la Vuly.
- ↑ Según corrección del códice Fl., Br.; vacua, Taur. según la escritura original.
- ↑ Véase la nota 4.
- ↑ Iabolenus, Hal.
- ↑ Taur.; abstinendum, el códice Fl., Br.
- ↑ Pantonius, la Vulg.; P. Antonius, conjeturan otros en Br.
- ↑ Según nuestra enmienda ; competit, el códice Fl.
- ↑ libris, Hal.