|
fert in eo, qui legationis causa Romae erat, et filium, qui matris delatam possessionem absens amiserat, sine respectu eius distinctionis restitutionem locum [1] habere; quod et hic humanitatis gratia obtinendum est. §1.—Rei perduellionis hereditatem suspensa cognitione filius emancipatus, cui de patris innocentia liquet, potest quaerere. § 2.—Pro herede gessisse filium placet, qui moriens, comperto matrem suam intestato vita decessisse , codicillis petiit [2] ab herede suo, ut maternorum bonorum servum manumitteret, ac sibi parentibusque suis in possessione [3] matris monumentum exstrueret.
87. [86.] IDEM libro X. Responsorum.—Eum bonis patris se miscere convenit, qui remoto familiae vinculo pro herede gerere videretur; et ideo filius, qui tanquam ex bonis matris, cuius hereditatem suscepit, agrum ad hereditatem patris pertinentem ut maternum ignorans possedit, abstinen di consilium, quod in bonis patris tenuit, amisisse non videtur. § 1.—Pupillis, quos placuit oneribus hereditariis esse liberandos, confusas actiones restitui oportet.
88. [87.] PAULUS libro I. Quaestionum.—Gerit pro herede, qui animo agnoscit successionem, licet nihil attingat hereditarium; unde, et si domum pignori datam sicut hereditariam retinuit, cuius possessio qualisqualis fuit in hereditate, pro herede gerere videtur; idemque est, et si alienam rem ut hereditariam possedisset.
89. [ 88.] SCAEVOLA libro XIII. Quaestionum.—Si pupillus se hereditate abstineat, succurrendum est [4] et fideiussoribus ab eo datis, si ex hereditario contractu convenirentur.
90. [89.] PAULUS libro XII Responsorum respondit,—Per curatorem [5] hereditatem acquiri non posse. § 1.- Idem respondit, si iussu avi nepos patris, qui de castrensi peculio testamentum fecit, hereditatem adiisset, acquisiisse ei ea, de quibus pater testari potest, quia castrensia esse mutatione personae desierint.
91. [ 90.] IDEM libro XV. Responsorum respondit,—Si is, qui bonis paternis se abstinuit, per suppositam personam emtoris bona patris mercatus probatur, perinde eum conveniri oportere, a creditoribus, atque si bonis paternis se immiscuisset. 92. [91.] IDEM libro XVII. Responsorum.—Filiusfamilias duxit uxorem, ea filiis sublatis inte- |
Pagina:Cuerpo del derecho civil romano a doble texto (IA cuerpodelderechocivilromanoP1T2).pdf/446
Appearance
Haec pagina nondum emendata est