|
stata decessit, filii iussu patris, non avi, adierunt hereditatem; quaero, an avo acquisita sit hereditas? Paulus respondit, secundum ea, quae proponuntur, nihil actum esse.
93. [92.] IDEM libro III. Sententiarum.—Pater, quotiesfilio mandat adire, certus esse debet, an pro parte, an ex asse, at an ex instemitutione, an ex substitutione, et an testamento, an ab intestato filíns suus heres existar. § 1.—Mutus pater vel dominus filio vel servo Heredibus institutis magis est, ut, si intellectu non careat, nutu iubere possit adire hereditatem, ut ei iure cius commodum quaeri possit, quod facile explicari possit scientia literarum. § 2.-Mutus servus iussu domini pro herede gerendo obligat dominum hereditati.
94. [93.] HERMOGENIANUS libro III. iuris Epitomarum.—Qui superstitis bona repudiat, post mortem eius adire hereditatem , item bonorum possessionem petere non prohibetur.
95. [94] PAULUS libro IV. Sententiarum [1].—Recusari hereditas non tantum verbis, sed etiam re potest, et alio quovis indicio voluntatis.
96. [95.] HERMOGENIANUs libro III. iuris Epitomarum.—Qui se pupillum falso existimans, quum esset pubes, pro herede gessit, quominus heres existat, nihil error talis ei nocebit.
97. [96.] PAULUS libro III. Decretorum.—Clodius [2] Clodianus facto prius testamento, postea eundem heredem in alio testamento inutiliter facto instituerat; scriptus heres, quum posterius putaret valere, ex eo hereditatem adire voluit, sed postea hoc inutile repertum est; Papinianus putabat, repudiasse eum ex priore hereditatem, ex posteriore autem non posse adire; dicebam, non repudiare eum, qui putaret posterius valere; pronuntiavit, Clodianum intestatum decessisse.
98. [97.] SCAEVOLA libro XXVI. Digestorum.—Quae neptis suae nomine, quam ex Seia habebat, Sempronio tot dotis nomine spoponderat, et pro usuris in exhibitionem certam summam praestabat, decessit relicta Seia filia et aliis heredibus, cum quibus Sempronius iudicio egit; condemnatique pro portionibus hereditariis singuli heredes, inter quos et Seia, Sempronio caverunt summam, qua quisque condemnatus erat, usuris iisdem, quae ad exhibitionem a testatrice praestabantur; postea excepta Seia filia ceteri heredes abstinuerunt hereditate beneficio Principis, et tota hereditas ad Seiam pertinere coepit; quaero, an in Seiam, quae sola heres remansit, et omnia ut sola heres egerat, pro eorum quoque portionibus, qui beneficio principali hereditate abstinuerint, utilis actio dari debeat? Respondit, pro parte eorum, qui se abstinuis- |
Pagina:Cuerpo del derecho civil romano a doble texto (IA cuerpodelderechocivilromanoP1T2).pdf/447
Appearance
Haec pagina nondum emendata est