|
sent, actiones solere decerni in eam, quae adiisset, et maluisset integra hereditaria onera subire.
99. [98.] РOMPONIUS libro I. Senatusconsultorum.-Aristo in decretis Frontonianis [1] ita refert, quum duae filiae patri necessariae heredes extitissent, altera se paterna abstinuerat hereditate, altera bona paterna vindicare [2] totumque onus suscipere parata erat, Sanctum [3] Cassium Praetorem causa cognita actiones hereditarias utiles daturum , recte pollicitum ei, quae ad hereditatem patris accesserat [4], denegaturumque [5] ei, quae se abstinuerat.
1. GAIUS [7] libro XVII. ad Edictum provinciale.—Omnibus, quicunque desiderant tabulas testamenti inspicere, vel etiam describere , inspiciendi [8] describendique potestatem facturum se Praetor pollicetur. Quod vel suo, vel alieno nomine desideranti tribuere eum, manifestum est. § 1.—Ratio autem huius Edicti manifesta est; neque enim sine iudice transigi, neque apud iudicem exquiri veritas de his controversiis, quae ex testamento proficiscerentur, aliter potest, quam inspectis cognitisque verbis testamenti. § 2.—Si quis neget sigillum suum agnoscere, non ideo quidem minus aperiuntur tabulae, sed alias suspectae fiunt. 2. ULPIANUS libro L. ad Edictum.—Tabularum testamenti instrumentum non est unius hominis, hoc est heredis, sed universorum, quibus quid illic adscriptum est; quin potius publicum est instramentum. § 1.—Testamentum autem proprie illud dicitur, quod iure perfectum est; sed abusive testamenta ea quoque appellamus, quae falsa sunt, vel iniusta, vel irrita, vel rupta, itemque imperfecta solemus testamenta dicere. § 2.—Ad causam autem testamenti pertinere videtur id, quodcunque quasi ad testamentum factum sit, in quacunque materia fuerit scriptum, quod contineat supremam voluntatem; et tam principales, quam secundae tabulae Edicto continentur. § 3.—Si plura sint testamenta, quae quis exhiberi desideret, universorum ei facultas facienda est. § 4.-Si dubitetur, utrum vivat, an decesserit is, cuius quis, quod ad causam testamenti pertinet, inspici describique postulat, dicendum est, Praetorem causa cognita statuere id debere, ut, si li- |
- ↑ Hal.; Frontianis, el códice Fl.; Frontinianis, la Vulg.
- ↑ Los cód. citados por Br.; vindicaret, el códice Fl.
- ↑ Secundum, Hal.
- ↑ Hal. Vulg.; accederat, el códice Fl.
- ↑ Taur.; delegaturum, el códice Fl.
- ↑ QUEMADMODUM TESTAMENTA etc., la Vuly.
- ↑ Paulus, Hal.
- ↑ Hal . Vulg.; despiciendi, el códice Fl.