Haec pagina nondum emendata est
|
reliquerit, Praetor eas aperiri, nisi causa cognita, non patietur. 9. PAULUS libro XLV. ad Edictum.—Si mulier ventris nomine in possessione sit, aperiendae sunt secundae tabulae, ut sciatur, cui demandata sit curatío. 10. ULPIANUs libro XIII. ad legem Iuliam et Papiam.—Si in duobus exemplariis scriptum sit testamentum, alterutro patefacto apertae tabulae sunt.
§ 1.—Si sui natura tabulae patefactae sunt, apertum videri testamentum non dubitatur; non enim quaeremus, a quo aperiantur.
§ 2.—Si tabulae non compareant [1] , vel exustae sint, futurum est, ut subveniri [2] legatariis debeat; idem est, si suppressae, vel [3] occultae sint. 11. GAIUS [4] libro XI. ad legem Iuliam et Papiam.—Sicut codicilli pars intelliguntur testamenti, ita secundae tabulae principalium tabula rum partem obtinere videntur. 12. ULPIANUS libro XIII. ad legem Iuliam et Papiam.—Si quis fecerit testamentum et exemplum eius, exemplo quidem aperto nondum apertum est testamentum, quodsi authenticum patefactum, est totum apertum.
TIT. IV
SI QUIS OMISSA CAUSA TESTAMENTI AB INTESTATO, VEL ALIO MODO POSSIDEAT HEREDITATEM
[Cf. Cod. VI. 89.] 1. ULPIANUS libro L. ad Edictum.—Praetor voluntates defunctorum tuetur, et eorum calliditati occurrit, qui omissa causa testamenti ab intestato hereditatem partemve eius possident ad hoc, ut eos circumveniant, quibus quid ex iudicio defuncti deberi potuit, si non ab intestato possideretur hereditas, et in eos actionem pollicetur.
§ 1.—Et parvi refert, utrum quis per semet ipsum, an per alium acquirere potuit hereditatem; nam, quomodocunque potuit, si non acquisiit hereditatem, in ea causa est, ut incidat in Edictum Praetoris.
§ 2.—Practermittere autem causam testamenti videtur, qui, quum posset íubere, nolnit id facere.
§ 3.—Quid ergo, si servus eius, quum iuberetur adire hereditatem, dicto audiens non fuit? Sed compellendus est servus hoc facere; ideoque dominus ab intestato veniens incidit in Edictum.
§ 4.—Sin autem nec certioratus est dominus a servo, et postea ipse ab intestato possedit hereditatem, non debet incidere in Edictum, nisi si fingit ignorantiam.
|