|
12. VALENS [1] libro I. Fideicommissorum.—«Stichus liber esto, et ut eum heres artificium doceat, unde se tueri possit, peto»; Pegasus inutile fideicommissum esse ait, quia genus artificii adiectum non esset; sed Praetor, aut arbiter ex voluntate defuncti, et aetate, et conditione, et natura ingenioque eius, cui relictum erit, statuet, quod potissimum artificium heres docere eum sumtibus suis debeat. 13. MAECIANUS libro II. Fideicommissorum.—Si sic locutus erit testator: «heres meus illi fundum dato, Seio hoc amplius decem», non erit dubitandum, quin Seius et fundi partem, et decem ex testamento percipere debeat. 14. GAIUS libro I. Fideicommissorum.—Non dubium est, quin, si uxori legatum sit: «si non nupserit, idque alii restituere rogata sit, cogenda sit [2], si nupserit, restituere. § 1.—Heres quoque, cui iurisiurandi conditio remittitur, legatum et fideicommissum debet. § 2.—Sed si cui legatum relictum est, ut alienam rem redimat, vel praestet, si redimere non possit, quod dominus non vendat, vel immodico pretio vendat, iustam aestimationem inferat. 15. MAECIANUS libro II. Fideicommissorum [3].—Hae res testatoris legatae, quae in profundo esse dicuntur, quandoqueapparuerint,praestantur. 16. POMPONIUS [4] libro I. Fideicommissorum.—Saepe legatum plenius restituitur fideicommissario, quan esset relictum, veluti si alluvione ager auctus esset, vel etiam insulae natae. 17. MAECIANUS [5] libro II. Fideicommissorum.—Etiam ea, quae futura sunt, legari possunt, ut insula vel in mari [6], vel in fluminibus enata. § 1.—Servitus quoque servo [7] praedium habenti recte legatur. 18. POMPONIUS libro I. Fideicommissorum.—Si iure testamento facto fideicommissum tibi reliquero, deinde postea aliud fecero non iure, in quo fideicommissum relictum tibi vel aliud, quam quod priore testamento, vel omnino non sit relictum, videndum est, mens mea haec fuerit facientis postea testamentum, ut nolim, ratum tibi sit priore testamento relictum, quia nuda voluntate fideicommissa infirmarentur. Sed vix id obtinere potest, fortassis ideo, quod ita demum a priore testamento velim recedí, si posterius valiturum sit; et nunc ex posteriore testamento fideicommissum ei non debetur, etiamsi iidem heredes utroque testamento instituti ex priori extiterunt. |
- ↑ Caius, Hal.; Paulus, la Vulg.
- ↑ Hal. Vulg.; est, el códice Fl.
- ↑ Taur. según corrección del códice Fl.; Marcianus libro primo fidacommissorum, la escritura original, Br.; Martianus, Hal.; Marcellus, la Vulg.
- ↑ Taur. según corrección del códice Fl.; Papinianus, la escritura original, Br.
- ↑ Taur. según corrección del códice Fl.; Marcianus, la escritura original, Br.
- ↑ Hal.; mare, el códice Fl.
- ↑ servo, omitenla otros en Hal.