|
commisso Edicto per alium filium accepit partis dimidiae bonorum possessionem, substitutus eius utrum ex uncia legata praestet [1], an vero ex semisse? Et verius est, ex semisse? Et verius est, ex semisse; sed ex uncia omnibus, ex reliquis liberis et parentibus.
§ 3.—Coutra quoque si ex dodrante institutus commisso Edicto [2] semissem acceperit bonorum possessionem, ex semisse tantum legata substitutus debebit; quomodo enim augentur [3], ubi amplius est in bonorum possessione, sic et ubi minus est, deducitur.
LIBER TRIGESIMUSTERTIUS
TIT. I
DE ANNUIS [4] LEGATIS, ET FIDEICOMMISSIS
1. POMPONIUS [5] libro V. ad Sabinum.—Quum In annos singulos quid legatum sit, neque adscriptum, quo loco detur, quocunque loco petetur, dari debet, sicuti ex stipulatu, aut nomine facto petatur.
2. IDEM libro VI. ad Sabinum.—In annos singulos heres damnatus sinere me frui fundo, si initio anni, quo colere deberem, moram fecerit, licet postea patiatur, quia cultura sim exclusus, tamen totius anni nomine mihi tenebitur; quemadmodum si diurnas operas Stichi dare damnatus non a mane, sed a sexta diei hora det, totius diei nomine tenetur.
3. ULPIANUS libro XXIV. ad Sabinum.—Si legatum sit relictum annua, bima, trima die, triginta forte, dena per singulos debentur annos, licet non fuerit, adiectum: «aequis pensionibus».
§ 1.—Proinde et si adiectum fuerit: «pensionibus», licet non sit insertum: «aequis», item si scriptum fuerit: «aequis», licet non sit adiectum: «pensionibus», dicendum erit, aequas fieri.
§ 2.—Sed si adiectum: «pensionibus inaequis», inaequales debebuntur. Quae ergo debeantur, videamus; et puto, eas deberi, nisi specialiter testator electionem heredi dedit, quas [6] vir bonus fuerit arbitratus, ut pro facultatibus defuncti et de positione [7] patrimonii debeantur.
§ 3.—Sed et si fuerit adiectum: «viri boni arbi-
|
|