Pagina:DELITIAE SAPIENTIAE DE AMORE CONJUGIALI.djvu/10

E Wikisource
Haec pagina emendata est
11
DE AMORE CONJUGIALI.

dixit illis, eſt hic Labyrinthus Paradiſiacus vere introitus in Cælum, novi exitum, & educam vos; his dictis, ſedentes ſurrexerunt, & amplexi Angelum, & una cum cohorte ejus comitati sunt illum; & Angelus in via docuit illos, quid Gaudium cæleſte & inde Felicitas æterna, quod non ſint Delitiæ paradiſiacæ externæ, niſi ſimul cum illis ſint Delitiæ paradiſiacæ internæ; delitiæ paradiſiacæ externæ ſunt modo delitiæ ſenſuum corporis, at delitiæ paradiſiacæ internæ ſunt delitiæ affectionum animæ, hæ niſi in illis ſint, non eſt vita cæleſtis, quia non eſt anima in illis; & omne delitium abſque ſua correſpondente anima, ex continuo elangveſcit & torpeſcit, & plus delaſſat animum quam labor. Sunt ubivis in Cælis Horti paradiſiaci, & ex his etiam ſunt gaudia Angelis, & quantum in illis eſt deltium animæ, tantum ſunt illa gaudia illis gaudia. His auditis, quæſiverunt omnes, quid eſt delitium animæ, & unde hoc, reſpondit Angelus, delitium animæ eſt delitium ex amore & ſapientia a Domino, & quia amor eſt efficiens, & eſt efficiens per ſapientiam, ideo eſt utriuſque ſedes in effectu, & effectus eſt uſus: hoc delitium a Domino influit in animam, & deſcendit per ſuperiora & inferiora mentis in omnes ſenſus corporis, & implet ſe in illis, inde gaudium ſit gaudium, & ſit æternum ab Æterno a Quo. Vidiſtis Paradiſiaca, & aſſevero vobis, quod non aliquid ibi ſit, ne quidem foliolum, quod non eſt ex conjugio amoris & ſapientiæ in uſu, quare ſi homo in hoc eſt, eſt in Paradiſo Cæleſti, ina in Cælo.

9. Poſt hæc Angelus ductor rediit in Ædem, ad illos, qui firmiter ſibi perſuaſerant, quod Gaudium cæleſte & Felicitas æterna ſit perpetua Glorificatio Dei, ac in æternum perennans Feſtum; ex cauſa, quia in Mundo crediderant, quod tunc viſuri ſint Deum, & quia vita Cæli ex cultu Dei vocatur perpetuum Sabbathum. His angelus dixit, ſequimini me, & introducam vos in gaudium veſtrum, & introduxit illos in parvam urbem, in cujus medio erat Templum, & omnes domus vocabantur ædes ſacræ. In illa urbe viderunt affluentiam ex omni angulo terræ circumjacentis, & inter illos numerum Sacerdotum, qui venientes ſuſcipiebant, ſalutabant, & prehenſos manibus ducebant ad portas Templi, & inde in aliquas ædes circum Templum, & initiabant illos in perennem cultum Dei; dicentes, quod hæc urbs ſit atrium ad Cælum, & quod hujus urbis Templum ſit introitus ad magnificum & ampliſſimum Templum quod in Cælo eſt, ubi Deus precibus & laudibus ab Angelis glorificatur in æternum: ſtatuta hic & ibi ſunt, quod primum intraturi ſint Templum, & commoraturi ibi tres dies & tres noctes, & quod poſt hoc initiamentum ingreſſuri ſint in hujus urbis domos, quæ ſunt totidem a nobis ſanctificatæ ædes, & ab æde in ædem, & in communione cum congregatis ibi, oraturi, clamaturi, & recitaturi concionata: omnino cavete vobis, ne aliud in vobis cogitetis, & cum conſociis loquamini, quam ſancta, pia & religioſa. Poſt hæc introduxit Angelus comitatum ſuum in Templum, quod erat plenum & conſtipatum multis, qui in magna dignitate in Mundo fuerant, & quoque multis ex plebe, & præſidia ad portas collocata erant, ne cuiquam ante commorationem trium dierum liceret exire; & dixit Angelus, eſt hodie ſecundus dies, a quo hi ingreſſi ſunt; luſtrate illos, & glorificationem Dei illorum videbitis; & luſtra-

bant,
B2