Pagina:DELITIAE SAPIENTIAE DE AMORE CONJUGIALI.djvu/7

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
8
DELITIÆ SAPIENTIÆ

permiſſæ tales epulares Scenæ. Primores illi, quos vidiſtis ad capita menſarum, erant perſonati ſenes, plerique ex ruſtica gente, qui barbati, & ex quadam opulentia præ cæteris faſtuoſi, quibus inducta eſt phantaſia, quod vetuſti illi Patres eſſent. Sed ſequimini me in vias exitus e palæſtra hac, & ſequuti ſunt, & videbant quinquaginta hic & quinquaginta ibi, qui farciverant ventres cibariis uſque ad nauſeas, & concupiverunt redire ad familiaria domuum ſuarum, quidam ad ſua munia, quidam ad ſua negotia, & quidam ad ſuas operas: at multi a cuſtodibus nemoris retenti & interrogati de diebus epulationis illorum, & num adhuc ad menſas cum Petro & cum Paulo comederint, & ſi prius exirent, hoc, quia, indecens eſt, futurum illis pudori: ſed plerique reſpondebant, explevimus gaudia noſtra, cibi facti ſunt nobis inſipidi, ac guſtus torridus, faſtidit illos ſtomachus, non ſuſtinemus libare illos, protraximus aliquot dies & noctes in luxurie illa, impenſe rogamus ut emittamur; ac dimiſſi, anhelo ſpiritu & feſtino curſu aufugerunt domum. Poſt hæc Angelus vocavit viros cohortis, & in via docuit illos hæc de Cælo: in Cælo æque ſicut in Mundo ſunt Cibi & Potus, ſunt Commeſſationes & Convivia; & apud Primores ibi ſunt Menſæ ſuper quibus ſunt opimæ dapes, cupediæ & lautitiæ, quibus exhilarantur & recreantur animi; & ſunt quoque Ludi & Spectacula; & ſunt Muſicalia & Cantica; & omnia illa in ſumma perfectione; talia ſunt illis etiam in gaudia, ſed non in felicitatem, hæc erit in gaudiis, & inde ex gaudiis; felicitas in gaudiis facit ut gaudia ſint gaudia, opimat illa, & ſuſtentat ne vileſcant & faſtidiantur; & hæc felicitas eſt cuivis ex uſu in ſua functione. Eſt aliqua vena in affectione voluntatis cujusvis Angeli latens, quæ attrahit mentem ad aliquid faciendum, mens per hoc tranquillat ſe, & ſatisfacit ſibi; hæc ſatisfactio & illa tranquillitas faciunt ſtatum mentis receptibilem amoris uſus a Domino; ex receptione hujus eſt Felicitas cæleſtis, quæ eſt vita illorum gaudiorum, quæ prius memorata ſunt. Cibus cæleſtis in ſua eſſentia nec aliud eſt quam amor, ſapientia & uſus ſimul, hoc eſt, uſus per ſapientiam ex amore; quamobrem unicuivis in Cælo datur cibus pro corpore ſecundum uſum, quem præſtat, magnificus illis qui in eminente uſu ſunt, modicus ſed exquiſiti ſaporis illis qui in medii gradus uſu ſunt, & vilis illis qui in vili uſu ſunt, at nullus ſocordibus.

7. Poſt hæc ad ſe vocavit Cohortem Sapientum ita dictorum, qui Gaudia cæleſtia, & ex his Felicitatem æternam, in ſupereminentibus Dominiis, ac opulentiſſimis Gazis, inque ſuper-regia magnificentia, & ſuper-illuſtri ſplendore, poſuerant, ex cauſa, quia in Verbo dicitur, quod futuri ſint reges & principes, & quod regnaturi ſint cum Chriſto in æternum, & quod miniſtrandi ſint ab Angelis, præter plura: Angelus ad hos dixit, ſequimini, & introducam vos in veſtra gaudia; & introduxit in Porticum conſtructum ex columnis & pyramidibus: antrorſum eram humile Palatium, per quod patuit ingreſſus in Porticum; per hoc introduxit illos; & ecce viſi ſunt viginti hic & viginti ibi, & exſpectabant: & ſubito tunc aderat quidam perſonatus Angelus, & dixit illis, per hunc Porticum eſt via ad Cælum, manete aliquantiſper, & præparate vos, quia majorennes ex vobis futuri ſunt Reges, ac minorennes futuri Principes.

His