Pagina:DELITIAE SAPIENTIAE DE AMORE CONJUGIALI.djvu/9

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
10
DELITIÆ SAPIENTIÆ

Felicitas æterna eſſent delitiæ Paradiſiacæ: his dixit, ſequimini me, & introducam vos in Paradiſum, Cælum veſtrum, ut exordiamini beatitudines felicitatis æternæ veſtræ; & introduxit illos per excelſam Portam, ex ramis & propaginibus nobilium arborum compaginatis exſtructam: poſt introitum circumduxit illos per ambages a plaga in plagam; erat actualiter Paradiſus in primo ingreſſu ad Cælum, in quem immittuntur illi qui in Mundo crediderant quod univerſum Cælum ſit unus Paradiſus, quia vocatur Paradiſus; ac qui impreſſerant ſibi ideam, quod poſt mortem ſit plenaria requies a laboribus, & quod requies hæc non aliud eſſet, quam animas delitiarum trahere, ſuper roſis ambulare, ex muſtis delicatiſſimis uvarum lætificari, ac feſtiva repotia celebrare; & quod hæc vita non detur niſi in Cæleſti Paradiſo. Ducti ab Angelo videbant ingentem multitudinem tam ſenum quam juvenum, & puerorum, & quoque mulierum & puellarum; triades & triades, ac decades & decades, ſedentes ſuper Roſetis flectentes ſerta, quibus ornarent capita ſenum, brachia juvenum, ac faſciatim pectora puerorum; alias legentes ex Arboribus fructus, & in calathis portantes ad ſodalitia; alias exprimentes muſtum ex uvis, ceraſis & acinis in cyathos, & genialiter bibentes; alias attrahentes naribus fragrantias ex floribus, fructibus ac odoriferis foliis exhalatas & circumſparſas; alias canentes dulces odas quibus mulciebant præſentium auditus; alias ſedentes ad fontes, & aquas ſalientis venæ derivantes in varias formas; alias ambulantes, confabulantes, & ſpargentes facetias; alias currentes, ludentes, ſaltantes hic in numeros, & ibi in orbes; alias ingredientes domunculas hortulanas, ut ſuper ſpondis cubarent; præter plures alias lætitias paradiſiacas. Poſtquam hæc viſa ſunt, duxit Angelus comites ſuos per circuitus huc illuc, ac ultimo ad ſedentes in pulcherrimo Roſeto circumcincto arboribus olivæ, aurantii, & citri, qui nutantes tenebant manus ſub genis, lugentes, & lachrymantes; hos alloquuti ſunt comites Angeli, & dixerunt, cur ita ſedetis; & reſponderunt, eſt nunc ſeptimus dies a quo in hunc Paradiſum venimus; cum intravimus, viſa eſt mens noſtra ſicut elevata in Cælum, ac immiſſa in intimas ejus gaudiorum fauſtitates; ſed poſt triduum cæperunt fauſtitates illæ hebeſcere, & in mentibus noſtris aboleri, ac fieri inſenſibiles, & ſic nullæ; & cum ita exſpirata ſunt imaginaria noſtra gaudia, timebamus jacturam omnis jucunditatis vitæ noſtræ, & facti ſimus ambigui de felicitate æterna, num ſit aliqua; & poſtea vagati ſumus per vias & areas, quæſituri portam per quam intravimus; ſed vagati ſumus per gyros & gyros, ac interrogavimus obvios; ex quibus aliqui dixerunt, quod porta non inveniatur, quia Paradiſiacus hic hortus eſt ſpatioſus Labyrinthus, qui talis eſt, ut qui vult exire, penitius intret; quare non poteſtis aliter quam hic manere in æternum; vos eſtis in medio ejus, ubi omnes delitiæ ſunt in ſuo centro: & porro dixerunt ad comites Angeli, hic nunc per unum diem & dimidium ſedimus, & quia abſque ſpe inveniendi exitum ſumus, repoſuimus nos ſuper Roſeto hoc, & ſpectamus circum nos in copia olivas, uvas, aurantia & citros; ſed quo plus illa ſpectamus, eo plus delaſſatur viſus videndo, odoratus odorando, & guſtus guſtando; hæc cauſa eſt mæſtitiæ, luctus, & lachrymationis, in quibus vos videtis nos. His auditis, Angelus cohortis

dixit