Pagina:De Methodis 1578.djvu/91

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
91
Liber Primus

verba , & ex his conflatam orationem eſſe inſtrumenta naturalia , ideſt à natura nobis tradita ad res ſignificandas , prout cuiuſque rei propria natura propriam , & ſibi con­uenientem appellationem poſtulabat . Ariſtoteles autem hoc negat , quia cuiuſque rei propriam nominationem ex humano tantùm arbitrio , non ex natura rerum pen­dere exiſtimauit ; poſſumus tamen fortaſſe hos philoſophos conciliare , ſi dicamus vo­cem ſignificatricem duas habere partes , vnam veluti materiam , alteram veluti for­mam ; materia quidem eſt ſonus , qui à natura eſt ; forma verò articulatio , quæ tota à noſtro arbitrio pendet ; ſed an hoc Plato voluerit , non eſt in præfentia conſyderan­dum ; vtcunque enim hoc ſeſe habeat , illud certum eſſe debet , Ariſtotelem non ne­gare voces articulatas inſtrumenta eſſe ſignificandi conceptus animi , ſed negare eſ­ſe inſtrumenta naturalia eo modo , quo arbitrabatur Plato ; nam reuera inſtrumenta quædam ſunt , quibus ea , quæ animo concipimus , ſignificamus , non tamen ſunt methodi , neque inſtrumenta logica ; nam methodus eſt habitus animi , non eſt vox articulata ; & eſt inſtrumentum non ad ſignificandum , ſed ad ſcientiam comparandã inuentum ; præterea omnis methodus , & omne inſtrumentum logicum eſt via , & proceſſus ab aliquo ad aliquod , quæ ſint eiuſdem generis , ſeu eiuſdem ordinis , vt à re ad rem , vel à conceptu ad conceptum , vel à voce ad vocem ; hæc enim omnia ve­rè dici poſſunt , logicus nanque diſcurſus poteſt & in rebus , & in conceptibus , & in vocibus conſyderari , isq́ue momento temporis fieri non poteſt , ſed cum aliqua mo­ra , & in tempore . At dum per vocem ſignificatur res , vel eius conceptus , non fit pro­greſſus inter illa , quæ ſint eiuſdem ordinis , ſed à voce ad rem , ſeu conceptum ſigni­ficandum , idq́ue ſit ſubitò , & in temporis momento ; ideò neque proceſſus , neque diſcurſus propriè dici poteſt ; præſertim quum non ſit ab alio ad aliud , ſed potius ab eo­dem ad idem , licèt enim vox materialiter ſumpta differat à conceptu , formaliter ta­men non differt , quia conceptum ipſum ſignificat , quare nullus poteſt eſſe progreſ­ſus à voce ſignificante ad rem , vel conceptum ſignificatum . Quòd autem tale inſtru­mentum ſignificandi conceptus non ſit inſtrumentum logicum , neque in talium in­ſtrumentorũ fabricatione verſetur , logicus , res per ſe clara , & perſpicua eſt , duas enim partes vocem habere diximus , ſonum vt materiam , & articulationem vt formam , de ſono logicus agere non debet , quia id eſt munus philoſophi naturalis ; neque de articu­latione ipſius , quia conſyderare an hoc , vel illo modo ſonos ſit articulandus pro ſignificatione rerum ad Grammaticum pertinet , vel ad nominum impoſitores ; ideo Ariſtoteles in ipſo ſtatim logicæ artis initio accepit tanquàm notum quòd voces ſint ſignificatrices conceptuum , neque conſyderauit an hoc , vel illo modo formandæ ſint , ſed ab aliquo alio artifice iam formatas ſumpſit , neo vllam amplius mentionem ta­lis inſtrumenti in libris logicis fecit . Prᶒterea ſoiendum eſt omnem methodum eſſe habitum logicum , ſiue habitum intellectualem inſtrumentalem , & omnem talem ha­bitum eſſe methodum , nec propterea perfectã eſſe definitionem methodi , ſi dicamus methodum eſſe habitum intellectus inſtrumentalem , quanuis hec definitio ex gene­re , & differentiis conſtet , & cum definitio , vt dictum eſt , reciprocetur ; nam docuit Ariſtoteles in ſecundo libro Poſteriorum Analyticorum accidentis definitionem nõ eſſe perfectam, etiam ſi eſſentialis ſit , & æqualis definitio , niſi cauſam externam ex­primat , à qua accidens pendet ; eſt quidem eſſentialis hæc definitio , eclipſis eſt pri­uatio luminis lunæ , & cum eclipſi reciprocatur , ſed non eſt perfecta niſi addatur cau­ſa extrema , quæ eſt obiectio terræ : quoniam igitur methodus inſtrumentum eſt , & cuiuſque inſtrumenti cauſa præcipua eſt ipſe finis , id circo in definitione methodi fi­nalem cauſam adiecimus , quᶒ eſt rerum cognitio à nobis per methodum acquirenda ; in hac enim conſiſtit tota methodi natura ; quam reſpiciendo poſſumus non incon­gruè methodos omnes appellare doctrinas , hoc eſt modos docendi , & tradendi om­nes ſcientas , & artes , vt doctrinæ nomen finem ipsſum methodi ſignificet. Set aliqui

fue­