Pagina:De Nobilitate et Praecellentia Foeminei Sexus, Agrippa, 1529.djvu/20

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

Vir autem quantumcumque ablutus, quoties denuo abluit, turbat aquam, & inficit. Ad hæc naturæ ordinatione mulieribus per loca secretiora singulis mensibus superfluitates expelluntur, quæ viris per faciem multo digniorem humani corporis partem continuo emittuntur. Præterea cum inter cætera animantia solis hominibus concessum sit ad coelum attollere vultus, natura fortunaque mulieri in hoc mirifice prospexerunt atque adeo pepercerunt, ut si casu fortuitove cadendum sit, mulieres fere semper in tergum decidant, ac vel nunquam vel non temere in caput vultumve prosternantur. Quid (quod ne omittamus) nonne in humani generis procreatione videmus naturam viris mulierem prætulisse? Quod hoc maxime perspicuum est, quia solum muliebre semen Galeno [Gal. 2. de spermate et 14, de utilitate particularum] & Avicenna [Avi. doc. 5 fen prima primi.] testibus, est materia et nutrimentum foetus, viri autem minime, quod illi quodammodo ut accidens substantiæ ingrediatur. Maximum enim ut ait lex, atque, præcipuum munus est fœminarum concipere, conceptumque tueri, obquam causam videmus plurimos matribus similes esse, quia ex earum sanguine procreatos. Idque plurimum in corporis habitu, semper autem in moribus, si enim matres stolidæ sunt, & filii stolidi fiunt, si matres prudentes, & filii earum prudentiam redolent. Contra vero in patribus qui si ipsi sint sapientes, filios ut plurimum generant stolidos, & stolidi patres sapientes producunt filios, modo sapiens mater sit. Nec alia ratio est cur matres plus