Haec pagina emendata est
Quod cum circa Sternutamentum, à medentibus alias conſiderari ſolitum, perſuaſum haberem; jam ante quindecim annos, omnia ad illud pertinentia brevi libello complecti, ac difficultates Medico-Phyſicas papavere atque ſeſamo Philologico-Hiſtorico edulcare aggreſſus fui: in multis licet mihi ipſi non ſatisfacerem. ad cerebrum enim quomodo Sternutatio (ibi ſcil, propriam non minus ſedem, quam ſua incunabula habitura) referri deberet, haut quivi liquido cognoſcere, neſcius tamen, quiſnam locus conceptioni & genituræ ipſius deſtinari deberet. Uſque dum mihi ſuccurreret Excellentiſſimus, Celeberrimuſque D. Conradus Victor Schneiderus, Medicus non modo, ſed & Phi-