Haec pagina emendata est
loſophus πολλῶν ἄλλων ἀντάξιο, atque hoc tempore lucidiſſimum Academiæ Witebergenſis ſidus, cujus ſcriptum de Catarris, fane ad unguem factum & dignum quod in arce prope Phidiæ Minervam collocetur, cum ſuperiori anno forte fortuna nactus eſſem, exilii præ gaudio, cum Archimede proclamando εὕρηκα, εὕρηκα. Nec mora, quod otii aliquid obtigiſſet, prius ſcriptum adincudem revoco, ſententiam antiquam & mihi cum multis magnis viris communem atroci ſtylo confodio, atque meliorem Opuſculi partem refingo. Quum enim uni veritati ſacramentum dixerim, omniaque præ illa vilia ducam, nullius opinionis tam pertinax ſum, ut non paratus ſim illam mutare & revocare, modo