Haec pagina emendata est
hæc ipſa pondere ſolidarum rationum inclinetur. Quòd ſimul Typographus occurreret, chartas interpolatas prælo obtuli. Sed, quid accidit? uno alterove folio typis jam exſcripto, offertur mihi Excellentiſſimi Schneideri liber de Oſſe Cribriformi, excuſus Witebergæ Anno 1655. titulum ubi inſpexi, rem actam meegiſſe vidi: atque, ubi percurri, quæ vir ſummus juxta ſua principia de Sternutatione commentatus ſuit, deteſtari cœpi meam facilitatem in offerendis ad prælumillis, quæ fatius fuiſſet nonum in annum preſſiſſe.Quan- tum enim intereſt inter adamantes & viles filices, tantum D. Schneideri æra meis lupinis prævalent. Quod tamen alea jacta eſſet, & Typographus indemnis