Haec pagina emendata est
Præfatio.
ret: Quorſum, tu Philoſophaſter, non tenes te in tua pellicula, & modo audacem falcem in Theologicam meſſem mittis, modo falſi arguere labor as, que Juriſconfultorum filii oracula exiſtimant, nunc vero contra veterum placita illud explicare aggrederis, quod menti humana inacceſſum putarunt Medici baud quaquam de Circo Maximo; rem actam agis, & quic-quid propoſiturus es, alienæ indu-Striæ & diligentiæ debes; Spartanam equidem tolerantiam mihi imperare deberem, conſcientia prohibente vel contra hiſcere. Veniam nihilominus me conſecuturum exiſtimo, apud omnes æqui & juſti arbitros. nec tamen pro me oſtentabo ſpecioſam illam Polymathiam, quæ quibuſdam idem præftitit officium,