Jump to content

Pagina:De assensione Stoici quid senserint.djvu/2

E Wikisource
Haec pagina emendata est
- 2 -

cadunt[1]. — Atqui non est mirum si apud eos philosophos qui omnem notitiam e sensibus depromptam censerent, plerumque de ea assensione agatur quæ ad visum aliquod in præsentia oblatum adjungitur.

Assensio ex ea parte animi, quam Græci ἡγεμονικόν, Latini principatum appellant[2], proficiscitur[3]. Nec affectio (διάθεσις) sed potius actus, operatioque animi definienda est[4]. Animus enim, quamdiu visa excipit, nihil aliud quam patitur oblatam impulsionem, et mutatur aliqua causa extrinsecus movente, sive, ut Zeno Cleanthesque dixerunt[5], ceræ quæ impressione (τυπώσει) per eminentiam et depressionem (κατ’εἰσοχήν τε καὶ ἐξοχήν) informatur, conferendus sit ; sive, ut Chrysippo placuit[6], alteratio quædam (ἀλλοίωσις) fiat in eo. — Contra, ubi primum alicui viso assentitur, non jam iners, sed sponte et suopte motu, quasi rebus externis expergiscens respondeat, vim propriam declarat : non κατὰ πείσιν sed κατ’ἐνεργείαν fit assensio[7]. — Hæc vis est porro quam Græci τόνον appellabant, quæ, ut in animo semper tensa parataque ad actum est, rebus externis quasi vibratur[8].

Sæpissime in hoc institere Stoici, et quemadmodum nullam assensionem sine viso fieri posse, ita sine assensione, etsi quidquam appareat, nullam cognitionem exoriri posse contende -

  1. Vide quæ vir doctissimus Ed. Zeller de hoc adversus Ritter disputavit, op.cit.
  2. Cic., Nat. Deor., II, 11, 29.
  3. Plut., Plac. phil., IV, 21. Edit. Dubner. Paris, Didot, 1855. — Sext. Emp., Adv. math., VII, 232. Edit. Fabricius. Lipsiæ, 1718.
  4. Sext., Adv math., VII, 237.
  5. Sext., Adv. math., VII, 228 ; ibid., 372, VIII, 400. — Diog., VII, 45, 46 50. Edit. Cobet. Paris, Didot, 1862.
  6. Ibid.
  7. Sext., Adv math., VII, 249. Plut., Plac. philos., IV, 21.
  8. Stob., Ecl., II 7, 128. Edit. Heeren. Gottingue, 1792. — Cf. F. Ravaisson, Mémoires de l’Académie des inscriptions et belles-lettres, t. XXI