Pagina:De bello rustico Valentino.pdf/21

E Wikisource
Haec pagina emendata est
vii
PRÆFATIO

eram in Codicis Juſtinianei Cathedræ petitione; & nihil tunc adnotare poteram, niſi quæ ad ſtilum pertinerent. Vellem ego ut in multis factis tempus diligentiùs notaretur, & ut ea, quæ pertinent ad Hiſtoriam Juris, cujus facta eſt ferè totalis permutatio, copioſè, & diſtinctè traderentur. Sed tamen, neque quiſquam alius noſtri temporis res (quod ego ſciam) veriùs ſcripſit: neque ipſe Auctor quid quam elucubravit enucleatius: nam ſi Marianæ Hiſtoriæ Continuationem, cui poſteà dedit operam, cum his Libris de Bello Ruſtico Valentino conferas, illic rerum geſtarum potiùs Indices, aut Annales confectos videas; hic Hiſtoriam amœniſſimam, & quod caput eſt, cum prudentia, & libertate ſcriptam: etſi palam dicendum eſt, eum fuiſſe ſtudioſiſſimum Philippi V. Hiſpaniarum Regis. Huic Hiſtoriæ non præfixit nomen ſuum: ſed latere voluit, appellans ſe Anonymum Coſmopolitanum, fortaſſè quia nonnullos Auſtriacarum partium ſectatores ſceleratiſſimos ad vivum effinxit. Sed tamen opus ſuum cupiebat ad poſteritatem transmitti, cum, ejus conſervandi gratia, exemplar miſerit ſua manu ſcriptum Matthiæ Chafreoni, amico ſuo, Anteceſſori tunc Salmanticenſi; & aliud penes ſe retinuerit diligenter conſervatum, quod poſt mortem ejus non apparuit, furaci, vel invida manu occultatum. Sed, quod felix, fauſtumque ſit, mea diligentia, & induſtria effectum eſt, ut per longas ambages unum exemplar obtinuerim, etſi plurimis in locis inſcienter deſcriptum; ſed non difficulter à me integritati ſuæ reſtitutum. Et ut ea, quæ narravit Miniana, melius intelligantur, Rerum, ac Verborum memorabilium, & maximè propriorum, confeci Indicem, ne loca, perſonæ, & munera ullo modo confundantur; utque hoc modo faciliùs poſſit hoc opus in vulgares linguas transferri; neque illi contingat, quod Hiſtoriæ à ſe continuatæ de Rebus Hiſpaniæ, quæ peſſimè verſa eſt in linguam Hiſpanam.

6. Præter Orationem de Eloquentia revocanda, Dialogum de Theatro, & Circo, & jam laudatas Hiſtorias, ſcribere cœperat Miniana Saguntineida, ſive Poëma de Sagunti excidio, Statium Papinium, & Claudianum imitans. Cum verò quadringentos, & quatuordecim verſus panxiſſet; ſubſtitit; & Platonem imitatus, ad alia ſtilum convertit, in quibus magis poſſet clareſcere.

7. Ejus