Pagina:De bello rustico Valentino.pdf/34

E Wikisource
Haec pagina emendata est
12
Josephi Emanuelis Minianæ,

ret, qui, relicta Vinaroſii obſidione, properabat Urbi penè collabenti ſuppetias laturus. Hujus igitur curſum antevertens Baſetus XVII. Calendas Januarii elabentis anni, ſub exortum ſolis ad portam Divi Vincentii acceſſit cum ingenti hominum multitudine. Commodùm per agros Urbi circumjacentes longè latèque ruſticorum clamor inconditus ad arma vocantium, & Archiducem, Caroli III. nomine, Hiſpaniarum Regem conſalutantium, audiebatur, qui omnes per Baſeti emiſſarios, propoſita vectigalium immunitate, excitati, ad vexillum, per primores rebellium Urbi oppugnandæ erectum, undique confluebant. Mulieres quoque ruſticæ, ac puellæ, mediæ inter viros vadebant, ſales, & dicteria in obvios jactantes, in acie demum ſtantes, arma in propugnatores, petulanter intendebant. Compleverant murum artifices urbani, quorum major pars ſimili amentia correpti, licet armis benè inſtructi, nihil tamen repugnabant: quod an ita facere juſſi (ne gravius inde detrimentum caperet civitas, quandò Regi, uti malè affecta, ſervari non quibat) nec ne, cum nihil adhuc compertum habeamus, rem utique dubiam in medio relinquimus. Porrò, nec tormenta, in eadem porta collocata, ſunt diſploſa. Quo certè facto, feciſſent omnes fugam, qui eam obſidebant. Ergò Baſetus miſſo cum tubicine, & mandatis Tarrega, jubet ſibi Caroli III. nomine obſequium preſtare cives, uti qui ei rei ampliſſimo diplomate ab eodem Rege ſit deſtinatus. Negant Nobiles, qui convenerant, fidem ſe mutaturos, ſed armis potiùs defendendam, inclinante in alia omnia Joſepho Cardona Monteſianæ Militiæ Præfecto, occultè Auſtriacarum partium fautore. Intereà plebeculam tumultuantem Vincentius Carrozius, Miraſolis Marchio, cum aliis Nobilibus, conſcenſis equis, ſedare curabant, ſingulos comites appellando, & brevi fore ut intra mœnia

Ba-