Pagina:De bello rustico Valentino.pdf/36

E Wikisource
Haec pagina emendata est
14
Josephi Emanuelis Minianæ,

becula ea nocte, ut ſtudium ſignificaret erga Baſetum, ſpem, opem, ſalutem ſuam, (ſanctius illi Baſeti, quàm Caroli nomen erat) vicatim ignes accendit, ædes funalibus ornat, tantisque clamoribus conceptam animis lætitiam teſtatur, ut procul ſpectantibus ſpecies urbis incendio flagrantis præberetur. Carcere quoque vincti emiſſi, cujus partem pridiè igne incenderant, ſtudio maturandæ libertatis. Mox adhæſerunt homini in primis Emanuel Mercaderius, immanis ſuperbiæ homo, qui eò venerat amentiæ, corrumpente naturam fortuna, ut quoquò ſe verteret Baſetus, præſtò eſſe geſtiret, illi famulaturus. Joſephus item Cardona, qui ad eumdem modum ſe illi mancipaverat, non aliter perſonati morionis magnificis verbis deceptus, ac quisque vel extremus de plebe. Vincentius Turreſius, qui, uti diximus, Seviris erat à ſecretis, hominem excepit hoſpitio, ibique in publicis Civitatis ædibus, dum fuit Valentiæ, manſit: tametſi poſtea certis de cauſis alienata fuit in eumdem voluntate. Hi erant primores apud Baſetum. Nobiles verò, & æqui homines, qui vitam pacis artibus tranquillam agebant, quique fidem mutari moleſtè ferebant, domi fe continebant cum conjugibus, & liberis, vulgi licentia territi: adeò enim boni cives perculſi erant metu, ut ſupremum ſibi diem adeſſe crediderint.

6. Urbe in hunc modum capta, Pozoblancus, & Ximenius Perezius Calatajubius, Comes Rahalii, Valentinus, quem ad Urbem redire à Morella Prorex juſſerat, nihil ſe quicquam poſſe rati cum equitatu, Nulis (quò usque Valentiæ opem laturi pervenerant) noctu egreſſi, commeatibus ab oppidanis, Regi fidiſſimis, adjuti, per aſperrimos montes, datis quoque itineris ducibus, proficiſcuntur. Poſtera die ſæviſſimam nacti tempeſtatem apud Villamher-

mo-