Pagina:De bello rustico Valentino.pdf/41

E Wikisource
Haec pagina emendata est
19
de Bello Rustico Valentino, Lib. I.

Prætereà ne quid ad juſtam oppugnationem deſideraretur, VI. carri tormentis muralibus graves agmen ſequebantur. His copiis propè Civam venit, ubi hoſtes in aperto loco ejus adventum animis præſentiſſimis opperiebantur; quos conſpicatus, ſubſiſtere agmen, aciemque, quod præ armatorum imperitia fruſtra tentatum eſt, inſtrui juſſit. Mox præmiſſi Equites inauſpicatò prælium ineunt, ſiquidem primo congreſſu Regii quanquam XXX. tantùm erant numero Equites, qui exploratum præceſſerant, diſtrictis gladiis, Baſeto cognatione propinquum juvenem obtruncant, nebulonem item magnum, nomine Barcum, graviter vulnerant: reliquos verò ruunt, agunt, proterunt. Extemplò diſpalatur ingens illa hominum multitudo per agros, gladiorum metu trepida, & Ducis exemplo, qui ubi vidit malè ſibi habere principia, totis habenis in fugam vertitur, Regiis à tergo nihil inſtantibus, quòd verebantur inſidias. Itaque paucis deſideratis, vulneratiſque nonnullis, & uno manno Regio capto, ad ſuos penates ſe quiſque recepit. In Urbem igitur reverſus, Prætorianos, quòd ex eo numero ad hoſtes nonnulli transfugerant, ſtatim exauctoravit. Deinde per ſuos adminiſtros in vulgus ad nova quæque erectum, materiamque ſermonis avidè arripere ſolitum , efferri curavit, ne quid gravius accideret, quo rerum ſumma in periculum veniret, infecta re, ad Urbem revertiſſe, quam tot proditorum, iniquis animis Caroli imperium ferentium, inſidiis videbat obnoxiam. Et ne populi animi laberentur, novam quotidie ſermonis anſam præbebat, quæ turbellas, & circulos abundè aleret, reverà ipſe interim diſtractis proſcriptorum Civium, Gallorumque bonis, & mercibus, quæ apud Fiſcum ſcribi curaverat, pecuniarum ſummas auferebat benè grandes. Erant tamen qui ad haſtam publicam nollent accedere, ob

rerum
B 2