Pagina:De motibus aeris.pdf/12

E Wikisource
Haec pagina emendata est

e sinistro ad dextrum latus, ab omni speculatore in illius semiirculo meridionali sedente. Quod si, e contra speculator sedet ex parte septentrionali orbis gyratorii sponte facti, retro sese vertentem ventum prospiciet.

D. Marie Davy, speculator meteorologicus parisiensis, quamdam legem haud contemnendam excogitavit, scilicet omnes procellas a turbinibus gyratoriis pendere, in quibus aer, apud dimidiam borealem orbis partem, aer retro movetur, videlicet, si quidam speculator aeris moleculam quamdam sequebatur dum circa suum rotationis orbem sese movet, a sinistro latere semper medium turbinem haberet. In australi autem dimidia orbis parte, a dextro latere haberet medium turbinem.

Ex iis omnibus quae plurimi aetatis nostrae doctores explanaverunt, concludendum est iter turbinum gyratoriorum definire posse propriis barometri trepidationibus, nam huius modi pressiones inaequales saepissime haec meteorologica facta antecedunt. Dum ad Iaponem perigrinarer, prospicere potui quanti referunt barometricae indicationes ad praevidendam aeris temperiem. In duas enim tempestates gyratorias incidimus, quarum prior die vigesimae septembris 1874, pòsterior que die vigesima secunda vel tertia, id est post secundam diem.

Tabula infra posita indicat ea quae sive barometri, sive thermometri ope notavimus, dum nos veheret navis „Ava“, ad gallicam societatem pertinens: „Messageries Nationales“.

Notamus etiam quo vergunt venti et quis est coeli status. Ea notavimus, dum saeviebat turbo die vigesima secunda et tertia septembris.

Huius modi machinas in usum vertimus nempe duos metallicos barometros pridie barometri Fortin ope regulatos, nec non thermometros centum gradibus distinctos et mercurii metallo plenos.

Turbo qui vigesima septembris die erupit, nos in Tonquini