Pagina:De motibus aeris.pdf/16

E Wikisource
Haec pagina emendata est
14

distributione vel aliis causis locus quo tendunt oppositi Moussones idem permanet, ultra tempus solis motu statum quo diutius ad perstet eo maior et abruptior erit loci mutatio, quum regulares vires perturbatricibus viribus praestabunt. Quum vero regulares vires gradatim decrescere non potuerunt, gyratorio motu parumque intenso adiuvante, tardata aeris magno impetu in novum locum irruit, ad quem trahitur, duplexque flatus Moussonum contrariorum aberratione genitus, rabidissime molem aeris intermediam contorquebit.

Ad Aequatoris septentrionem unum quodque atmosphericum stratum duplici ergo vi movebitur, quarum altera ad meridiem, altera ad Austrumccidentem dirigetur. Exinde sequitur rotationis motus contra motum acuum horologii manualis, et in dimidia meridionali orbis parte contrarium eveniet.“

Motum vero translationis generalibus fluentibus D. Keller tribuit.

D. Marie Davy procellas fieri putat eo quod fluens quoddam humidum et calidum subito densetur, quum frigidiori fluenti occurrit, aut per refrigeratas regiones transit. Terrae motus ita influit ut variae sint velocitates duplicis aeriae molis, a septentrione et meridie orientis ut vacuum impleant; gyratoriusque motus duobus his factis gignitur.

Translationis et rotationis velocitates inter se congruentes rationem afferunt, validorum ventorum qui ab altera parte turbinis flant, dum ab altera tenue flamen adspirat.

Turbo quidem, dum incedit, ambientem aera perturbat, crescit que eo magis quod e loco ubi coluit, ad eum ubi acturus est progreditur.

Non iam in dubio est praecipua causa CycIonum; sed modus quo coalescunt quibusdam loci eventibus huc usque parum cognitis, varie definitur.

Notandum est cyclo nes semper, variantibus Moussonibus evenire.