Pagina:De motibus aeris.pdf/18

E Wikisource
Haec pagina emendata est

mensem adspirantes, ut ad quemdam locum certum tendant, aut etiam littoris quaedam definita facies, pro causis formandorum turbinum reputandi sunt.

Plurima minutaque de his factis notanda sunt, quorum notitia paucioribus adnotationibus explanata, maximis tamen laboribus locum praestitit.

Multiplices variique sunt coeli et aeris status ad gignendos turbines necessarii; quorum verissimas esse causas credimus ventos aut Moussones aut Alizatos ab itinere naturali propter occurrentes terras devios.