Pagina:De motibus aeris.pdf/21

E Wikisource
Haec pagina emendata est

Reputat Kaemtz unamquamque nubium vesiculam nonnullam in se habere partem electricitatis. Tunc ad nihilum adduci potest electricitas gradatim, quia necessario quamdam repugnantiam patitur, ut ex una vesicula in aliam migret, propter interpositum aera, qui non satis electricum fluidum ducit.

Alia doctrina, a de Grosse excogitata cum facti conditionibus congruere videtur, eique adhaerent plurimi meteorologicae scientiae periti.

D. Grosse credit zonas quasdam electricitatis esse in nubibus, ad idem medium convergentes et vicissim positivas aut negativas. Zona in medio posita magis ardet, aliaeque gradatim minus rigent, ita ut in prima zona exteriore ad nihilum ferme redigantur.

Zona in medio posita erumpit in molem electricitatis negativae quae terrae planitiei respondet. Eruptio etiam fieri potest inter duas zonas idem habentes medium aut sibi quodammodo respondentes, sed mutatur utriusque zonae status singularis electricus. Necessario itaque minuitur electricitas, quod a zona in medio posita partem sui pristini ponderis subtrahit.

Hoc nubium genus procellam gignere potest sive in iugis et circa montes, sive in terris plane patentibus.

Notatae fuerunt procellae in Pyraeneis iugis orientes, saepissimeque eas coalescere repertum est aliquot nubium pannis adimam regionem aggregatis; et nonnumquam nubibus quibusdam super montium cacumina patentibus.

Una quidem nubes potest etiam procellam gignere; aliquando primum videtur exigua, sed quadam hora velociter augescit et coeli partem operit. Nonnumquam etiam una aut plurimae nubes procellosae aliquandiu peregrinantur et procellam ducentis aut trecentis ab hinc millibus gignunt.

Sunt in orbe nostro nonnullae regiones quae procellas omnio nesciunt. Hoc fit praecipue in celsis latitudinibus, sive in boreali, sive in meridionali terrae parte; raro in medio