Pagina:De motibus aeris.pdf/23

E Wikisource
Haec pagina emendata est

Haec fulgura fieri asserunt Kaemtz et Howard; nec raro ea videre est, sive in Scandinavia, sive in imis Sumatrae littoribus.

Nubes antea esse credimus, ut exinde fulgura gigni valeant.

Iam Annaeus Seneca ea dixerat:

„Non habet istos metus dies purus, nec nox quidem, nisi obscura nubibus. Quid ergo? Non aliquando etiam apparentibus stellis, et nocte tranquilla fulgurat? Sed scias licet nubibus illic esse, unde splendor effertur: quos videri a nobis terrarum tumor non sinit.“

Merito ea dicebat hic scriptor! ipse quidem, in urbe Rio de Janeiro per puras aestatis noctes, coelo sereno et primo adspectu, nubibus carente, fulgura quaedam notavi, quae paribus fere intervallis partem coeli illustrabant. Quum autem diligentius huiusmodi factum inspexeram, per fulgurationem mihi prospicere fas erat strictam rectamque nubium zonam quae vix oculis percipi poterant. Hoc fulgurum genus vocatur fulgur calore genitum.

Varios quoque fulgurum adspectus quivis explanare posset, dicens fulgura proprie dicta lucem suam sub coelo cuiusdam loci usque ad certam coeli huiusce altitudinem reverberare.

Fulgura calore genita possunt igitur longinquis procellis gigni. Attamen fulgura absque ulla procella fieri a gravissimis speculatoribus notatum est.

D. d’Abbadie in Aethiopia nubes fulgurantes prospexit tam minima densitate praeditas, ut per medium stellas introspicere liceret.

Ipse etiam in urbe Rio de Janeiro et nuperrime in Mediterraneo mari, saeviente procella, nec non prope abhinc iacente Stromboli, fulgura lucidissima prospexi absque ullo tonitru. Tam primum haec fulgura nihil aliud esse putavi nisi liquefacta saxa ab igneo monte eiecta, lucemque suam reverberantia; sed, postquam certum loci situm cognovi pluries fulgura ita sese habere mihi persuasum est.