Pagina:De motibus aeris.pdf/26

E Wikisource
Haec pagina emendata est

fuerunt duo fulmina in iactum erumpentia simulque e solo assurgentia.

Huiusmodi fulmina nonnumquam in aere evanescunt; aliquando etiam nubes attingunt nigras spissasque ad una terrarum fere semper iacentes.

Eadem gignit globosum quam lineare fulmen, multo tamen tardius incedit.

Doctores Schübler, Kastner, plurimique alii rerum physicarum periti huiusmodi facta inspexerunt. Saeviente quadam procella D. Kastner adspexit igneam molem horrendo sonitu erumpentem et circa se scintillarum pluviam eiicientem. Vicina domus commota est fulmine, quod nihil aliud erat, ut ait nisi globosum fulmen in varia fragmenta divisum.

D. Schübler tradit die vigesimo nona Septembris anni 1823, prope locum nomine Giengen, molem rotundam est et ardentem ad coelum assurgere visam esse, et absque ullo sonitu evanisse in medias nubes quae coeli partem operiebant.

Ex iis quae plurimi speculatores descripsere possumus, breviter repetendi causa, asserere huius modi fulgura aut meteoros aliquando in sinus certissimos formasque definitas sese expandere, nonnumquam etiam lucido quodam aere circumdari. Vario sunt adspectos nunc globi, nunc ovi longissimi faciem praebent. Aliquando hoc globurare fulmen rubeam flammam praefert et post se lucidum tractum ducit. Haec fulgura formam suam adhuc variare possunt dum variae velocitate peregrinantur, non tamen ita ut eorum facies oculis perspici possit.

In scripsis rotari haec fulgura licet; imo notandum est quoties, in quodam tempore definito, si revolvi possuit.

Quo terrarum proruit fulmen, odorem quemdam spargit ab illa quem fundunt instrumenta electrica haud dissimilem.

Plurimi rerum physicarum periti aiunt hunc odorem reipsa e sulfure procedere; alii autem, exempli gratia Fusinière putant fulmen secum ferreas et sulfureas particulas trahere. Id est vero proximum scilicet odorem fulminis eundem esse