Pagina:De motibus aeris.pdf/27

E Wikisource
Haec pagina emendata est

quam electricarum machinarum; propriusque ac singularis est odor istius modi.

Notaverunt quidam commota fulmine corpora loco suo cedere. Materias omnis generis distrahit; visae sunt etiam immensae saxorum moles evulsae atque ad quindecim abhinc passus fulmine proiectae.

Maximum hoc fulminis robur nasci putabat Arago ex aqua in vaporem redacta, ubi hic vapor adeo sese expandit ut 260 gradus quinque et quadraginta „athmosphères“ attingit; quanta sit igitur vis isto, quum aqua in vaporem a fluido electrico ita potentissimo redigitur, facile perspici potest.

Theoria ab Arago explanata non spectat ad materias aquae expertes, ideo putarem res fulmine commotas in diversum distrahi, quia fulmen subitam affert mutationem apud moleculas earum rerum quas percutit. Aliquot etiam elementa, quibus variae materiae constant in modum chimicum abire possunt, atque idcirco alia ab aliis discerpi.

Quum vero res fulmine non tactae loco suo cedunt, id fit quoniam subito dilatatur aer sive in cubiculis, sive communiter intra parietes quosdam inclusus. Influit etiam fulmen in materias electricitate redundantes, aut eiusdem aut contrarii nominis, sive ut eas ad se trahat, sive ut eas repellat.

Calor fulmine subito augescens tantus est ut metallorum satis magnus moles lique facere et arenam ipsam in vitrum redigere valeat.

Notatum est ea violentiora fieri quum e quibusdam metallis procedunt. Itaque, in Borussia, solerter excogitatum est electricitatem aeriam in usum vertere, ut eruatur immensum saxum prope Philippsthal situm. Ad id lamina ferrea unum et vigenti pedes in altitudinem patens intra saxum ipsum infixa est, et ubi prima evenit procella, fulmen super laminam ferream e coelo irrumpens saxum in minuta fragmenta redegit.