Pagina:De motibus aeris.pdf/9

E Wikisource
Haec pagina emendata est

Magna pars urbium quibus nomen est Hongong Macao et Cantao, eversa fuit, et quisque tabulam infra positam prospiciens, in qua res notatae signantur, sibi persuadere potest quantus fuit huius turbinis impetus.

Ex iis quae huc usque notata fuerunt sequitur duo tempestatum esse genera.

1º Eae quarum praecipua est natura motus quidam aeris ad eundem locum fere constanter tendens, et eo nomine designatae coup de vent (ventorum impetus).

2º Eae quarum praecipua est natura aer circa axem aliquando verticalem sese movens, sed qui ita deprimi possit ut ad terrae faciem fere applicari valeat.

Ventorum impetus (coups de vent) in temperatis regionibus, de loco in locum variantur, et in tropicalibus tractibus saepius ex parte flant occidentali, praeter borealem maris atlantici partem, ubi aer non tam regulariter movetur, et saepissime impetus ventorum orientalium fuerunt notati.

A regula aberrant ventorum impetus, quia in hac orbis parte magni terrarum tractus iacent.

In temperatis regionibus ventorum impetus gignuntur certamine flatuum qui sive ex polo, sive ex Aequatore procedunt. Media tantum barometri altitudine patefierit potest serena tempestas, nam sive ascendens, sive descendens barometrus aer perturbatum esse indicat. Si ascendit aer ad quamdam regionem trahitur, ita ut quoddam habeatur vacuum; si autem descendit barometrus, credendam est flatus oppositos inter se concurrere, in eodem loco magna aeris pondera coacervantes. Itaque quum unus flatuum amovetur, ut locum spississimo aeris ponderi cedat, alter adeo violentius saevit, quod diutius tardatus fuit.

Ea quae indicat barometrus vera sunt ad tempestatis naturam praevidendam, sive in boreali, sive in meridionali dimidia orbis parte. Attamen aliquid notatum est a plurimis nautis ultra promontorium „Horn“ navigantibus: scilicet