Jump to content

Pagina:De mundi sensibilis atque intelligibilis forma et principiis.djvu/6

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

non fit, i. e. compositio omnis non tollitur, nisi a toto dato ad partes quascunque possibiles regrediendo, h. e. per analysin[1], quae iterum nititur condicione temporis. Cum autem ad compositum requiratur partium multitudo, ad totum omnitudo, nec analysis, nec synthesis erunt completae, adeoque nec per priorem conceptus simplicis, nec per posteriorem conceptus totius emerget, nisi utraque tempore finito et assignabili absolvi possit.

Quoniam vero in quanto continuo regressus a toto ad partes dabiles, in infinito autem progressus a partibus ad totum datum carent termino, ideoque ab una parte analysis, ab altera synthesis completae sint impossibiles, nec totum in priori casu secundum leges intuitus quoad compositionem, nec in posteriori compositum quoad totalitatem complete cogitari possunt. Hinc patet, qui fiat, ut, cum irrepraesentabile et impossibile vulgo eiusdem significatus habeantur, conceptus tam continui quam infiniti a plurimis reiiciantur, quippe quorum, secundum leges cognitionis intuitivae, repraesentatio plane est impossibilis. Quanquam autem harum e non paucis scholis explosarum notionum, praesertim prioris causam hic non gero[2], maximi

  1. Vocibus analysis et synthesis duplex significatus communiter tribuitur. Nempe synthesis est vel qualitativa, progressus in serie subordinatorum a ratione ad rationatum, vel quantitativa, progressus in serie coordinatorum a parte data per illius complementa ad totum. Pari modo analysis, priori sensu sumpta, est regressus a rationato ad rationem, posteriori autem significatu regressus a toto ad partes ipsius possibiles s. mediatas, h. e. partium partes, adeoque non est divisio, sed subdivisio compositi dati. Tam synthesin quam analysin posteriori tantum significatu hic sumimus.
  2. Qui infinitum mathematicum actuale reiiciunt, non admodum gravi labore funguntur. Confingunt nempe talem infiniti definitionem, ex qua contradictionem aliquam exsculpere possint. Infinitum ipsis dicitur: quantum, quo maius est impossibile, et mathematicum: est multitudo (unitatis dabilis), qua maior est impossibilis. Quia autem hic pro infinito ponunt maximum, maxima autem multitudo est impossibilis, facile concludunt contra infinitum a semet ipsis confictum. Aut multitudinem infinitam vocant numerum infinitum, et hunc absonum esse docent, quod utique est in propatulo, sed quo non pugnatur nisi cum umbris ingenii. Si vero infinitum mathematicum conceperint ceu quantum, quod relatum ad mensuram tanquam unitatem est multitudo omni numero maior, si porro notassent, mensurabilitatem hic tantum denotare relationem ad modulum intellectus humani, per quem, nonnisi successive addendo unum uni, ad conceptum multitudinis definitum et, absolvendo hunc progressum tempore finito, ad completum, qui vocatur numerus, pertingere licet: luculenter perspexissent, quae non congruunt cum certa lege cuiusdam subiecti, non ideo omnem intellectionem excedere, cum, qui absque successiva applicatione mensurae multitudinem uno obtutu distincte cernat, dari possit intellectus, quanquam utique non humanus.