obscuritates, inamænitates, nubium densitates, et niuium importunam copiam efficit: in mari vero naufragia, difficiles cursus, et ingentia pericula ominatur.
Insuper, quia Mercurius principalis huius deliquij Almuten, Saturniam (vt dixi) induens naturam, et quadrato Martis ex æquinoctiali et tropico signo læsus, in sexta domo, quæ morbis ab Astrologis deputatur, existit: idcirco varia et periculosa morborum genera minitatur: præsertim vero, ex ijs, quæ vitio pulmonis oriuntur, vt tusses, difficiles anhelationes, Tabes, marcores, et similia. Febrium insuper diuersa et varia genera, atque his conformes ægritudines portendit.
Quæ autem supra dixi de Regijs reditibus aut similibus, ex Ptolomei sententia a Mercurio significarj; ea hanc ob causam maxime roborantur, quod ☿A vnâ sit deliquij et secundæ domus (quæ lucro et his similibus præest) dispositor, et a Marte □ aspectu lædatur.
Principaliter autem ex hac eclipsi contingente in signo aërio et ventoso, prope stellas fixas in pedibus Geminorum, de natura inprimis Mercurij, ventosas et tempestuosas, præsertim iuxta Propum (vt dixi) Stellam peculiarem super ventos et turbines habentem significationem . Et quia ☿ vnâ deliquij dominus existit, ipsamque deficientem Lunam partilj et exquisita Antiscia intuetur, vnâ cum opposito (cui Luna postmodum applicat) aspectu; iudico, validas et crebras ventorum furias summo impetu Maria et terras turbantes, excitarj.
Vna Eurus Notusque ruent, creberque procellis,
Africus, et vastos voluent ad littora fluctus.
Mercurij enim Stella (vt Ptolomeus quoque asserit) peculiarem habet supra ventorum impetus et tempestates significationem: sed inconstantiam quandam et varietatem addit, nisi quatenus hoc loco a ♄, in cuius naturam (vt dixi supra) transit, stabilitur et firmior redditur: Impetus tamen auget □ Martis ad illum radius. Adde, quod in omnibus fere angulis figuræ cœlj, tempore medij deliquij reperiantur impetuosa et tempestuosa sydera: in Ascendente, Canis Maioris lucidissima illa simulque impetuosissima: in occasu, Aquila: in Imo autem cœlj cardine, Arcturi sidus tempestuosum; vt nesciam, an plus ad tempestatum et ventorum significationem addi possit.
Hinc quanta incommoda terra marique sequantur, quiuis facile