Jump to content

Pagina:De nova et nullius ævi memoria prius visa stella jam pridem Anno a nato Christo 1572 mense Novembr. primum conspecta, contemplatio mathematica, cui præter exactam eclipsis lunaris (IA den-kbd-pil-130018098815-001).pdf/101

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

intelligit: in mari præsertim calamitates crebræ et magnæ, ob naufragia et periculosas nauigationes, idque potissimum ob ☿ in Capricorno constitutionem, portenduntur.

Sæpe suos natos plangent ad littora matres,
Sæpe suos ignes deposcet ab æquore coniunx,
Æquoreusque Pater tantas mirabitur vndas.

Hæc fere sunt, quæ in genere, hæc eclipsis, significare, mihi, Ptolomej vestigijs inhærenti, videtur. In specie autem hac in parte, aliquid prædicere, admodum difficile est, et ab Astrologi cautj munere alienum. Id tamen conclusionis loco monere volo, hæc et alia, quæcunque illa eclipsis producere possit, peculiariter in humanum genus, non in alia animantia sæuitura: præsertim Regibus et Principibus, alijsque in sublimi fastigio mundanæ insolentiæ positis, ominosa esse: idque eam ob causam, quod Luna in Geminis, signo humano et bicorporeo deficit; et vltra citraque deliquij locum, humanæ constellationes reperiuntur, Erichthonij videlicet atque Orionis. Sed de his satis: nunc ad reliqua accedamus.

QVIBVS REGIONIBVS ET POPVLIS, ECLIPSIS SVAA DECRETA PORTENDITA.


REGIONES et terræ tractus, inprimis cum signo ipsius deliquij, Geminis, videlicet, affinitatem habentes, ex parte etiam illæ quæ cum Capricorno signo a domino deliquij occupato, peculiariter effectus huius deliquij experientur. Tribuit autem Ptolomeus signo Geminorum, Hircaniam, Armeniam, Cyrenas, Marmariam, et inferiorem Ægiptum. Recentiores Astrologi addiderunt Sardiniam, Longobardiæ partem, Flandriam, Brabantiam, Virtenbergensem Ducatum. Inter vrbes insigniores vero Geminis attribuerunt, Cordubam, Viterbum, Cesenam, Turinum, Vercellas, Regium, Louanium, Brugas, Londinum, Moguntiam, Kitzingum, Hasfordiam, Bambergam, et Noribergam. Sed de hoc negotio non puto satis certo adhuc constare ipsis Astrologis, propter incognita Regnorum et vrbium initia. Paucissimi etiam reperiuntur, qui ab experientia huius rei certitudinem diligenter inquirunt. Obseruatum tamen est Gemi. signum, supra Noribergam peculiarem habere significationem, quoties congressus Planetarum superiorum, vel eclipses in eo contin-