rum Augustissimus, in natalitia constitutione haberet Lunam Aphetam et vitæ significatricem, in Ascendentis fere linea, in quadrato exquisito huius deliquij, in 22 videlicet parte Capricorni; idcirco die 21 Septembris idem Cæsar Carolus diem obijt: quo ipso die, in Meridiano vallis Toletanæ, vbi tunc Cæsar morabatur, hæc Eclipsis ex Ptolomej decretis suos effectus producere cœpit: nec illo anno vllas funestas habuit directiones vllius locj Apheticj ad Anaretas vllos; vt dubium non sit istam Eclipsin eius interitum præsignificasse. Nec reuolutio admodum exitialis erat, si ea quid detrimentj vel bonj adferre possit, quod apud me magnum est dubium, eo quod certum momentum, quo Sol ad locum Radicis reuertitur ita exquisite prout hoc in loco opus est, scirj nequeat, adeo vt calculus sæpenumero in plurimis horis aberret. Sed de his alibj copiosius.
Anno 1558 die 18 Aprilis, extitit Eclipsis Solis in 7 parte Tauri, quæ effectus suos distulit vsque in finem eiusdem annj et sequentis principium ex Ptolomej sententia. Cum igitur Serenissimus Rex Daniæ CHRISTIANVS, piæ memoriæ, eius nominis tertius, in sua genethliaca cœlj constitutione haberet Lunam Aphætam (eo quod ipsa, in nocturna genesi supra terram in vndecimo loco esset) in 7 gradu ♉︎, in eodem exquisite loco, vbi Sol hanc Eclipsin patiebatur: idcirco mense Decembrj in grauissimum et funestum incidens morbum, ipsis Cal. Ianuarij annj sequentis dictus Princeps, re et nomine Christianus, vitam cum morte mutauit, ingentj cum totius Daniæ et adiacentium Regionum luctu. Nec ille eo anno Apheticorum locorum in genesi vllas maleuolas habuit directiones, quæ interitum significare poterant. Imo Luna, principalis Apheta sua directione ad corpus Iouis, vitæ et valetudinj amicissimi in propria Exaltatione locati circa id tempus applicuit; vt dubium non sit hunc optimum Principem ex hac Eclipsi eo tempore, quo ex Ptolomej ratione effectus produxit, Anaretica habuisse indicia.
Adde, quod Christiernus eius nominis secundus, olim, Daniæ, Sueciæ et Noruegiæ Rex, tunc autem temporis multis annis in custodia ob tyrannidem seruatus, paulo post, eodem Mense, diem suum obierit: idque ex eiusdem Eclipsis decretis illj portendebatur. Is enim, in genethliaca figura 7 partem Scorpij (quæ crudelitatem morum effecit) in Ascendente habuit. Vnde Solis Eclipsis hæc exquisite in opposito Ascendentis locj Apheticj illj contigit; nullis, eo tempore maleuolis Aphetarum incidentibus directionibus.