Pagina:De nova et nullius ævi memoria prius visa stella jam pridem Anno a nato Christo 1572 mense Novembr. primum conspecta, contemplatio mathematica, cui præter exactam eclipsis lunaris (IA den-kbd-pil-130018098815-001).pdf/13

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

scientia, sublimiorem, se fecit: tanto quoque, sese humiliorem gerit. Signum certe, docti, et vere excelsi Animi. Veruntamen, non ita semper, nobismet, de nobis ipsis, credere debemus: ut, rectis Amicorum iudiciis fidem derogare videamur. Atqui, ne me, Amore tui obcaecatum, minus recte indicare existimes: quaeso, tot excellentium doctrina virorum sententiam specta, quorum et iudicium audivisti saepius, et precibus es ad editionem sollicitatus. Quin, nec tibi soli conscripta esse illa concedes; si, et finem laborum tuorum, et ius, quod sibi Respub. literaria, in tuos, eruditorumque, omnium sudores, sibi vendicat, consideraveris. Quos tu, e Nuturae fontibus, in te, derivasti fontes quasi secundarios, eorum, te rivulos, in alios deducere, aequum est, saluis Dominii Legibus. Opulenta mater, Natura est, larga, filios genuinos, haereditate donans: inexhausti Abyssus, e quibus, quo plus hauseris, et in alios congeneres derivaueris, hoc te faecundiore Radio Tingent. Quod vero extemporaneas recensque natas delineationes esse dicis; novi id quidem, et certo novi: utpote, qui sedulam tuam, in aliis quoque Natura Myiteriis evoluendis, tum praecipue, in Spagyrica Cabala, diligentiam, unus e paucis cognoscam. Nihilominus, si, quae extemporanea, maturus effundit Animus, non possunt non esse matura. Neque enim prolixius digesta, felicius quoque femper proveniunt: Diversa Prodeuntium sors: alia, Temporum tardis Revolutionibus maturantur: alia, eorundem quasi Legibus exemta, impetus habent et Resolutiones momentaneas: quae, si fermentantur diutius , novis saepe ac peregrinis implicata Ascendentibus, in Transplantationem minus felicem, degenerant. Que cum ita sint, vir nobilissime, non desinam, quod verbis antea coram, idipsum, nunc quoque absens, a te, scripto efflagitare. Patere itaque mi Tycho, patere: et, quae ego sancte volo, ea, ne tu nolis velle, etiam atque etiam rogo. Verum, quodsi, totum opusculum, quod in iustam exrevit magnitudinem, edi, certas ob causas, non permittis: saltem hoc contendam, ut, quas Diario addidisti de nova hac et admirabili ad Cassiopeiam STELLA (quae nunc, tot tantosque fatigat et Genios et Ingenia) doctissimas et vere Mathematicas considerationes, in lucem prodire sinas Eas enim praecipue votis a te expectant omnes: et, ut expectent solida rerum Mathematicarum Scientia, qua te excellere inter paucos Artifices sciunt, adducit. Quoniam, ut insolita et admirabilis plane, Iubaris istius generatio est; nec vulgarium Philoso-