Jump to content

Pagina:De nova et nullius ævi memoria prius visa stella jam pridem Anno a nato Christo 1572 mense Novembr. primum conspecta, contemplatio mathematica, cui præter exactam eclipsis lunaris (IA den-kbd-pil-130018098815-001).pdf/21

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

ipsa Stella, tam colore, quam magnitudine alteretur, necessario eam inter Cometarum species numerandam esse cogit. Imo vero, si successiue imminuta, tandem (quod Mense Septembri, vel ad summum, Octobri proximo, seruata decrescentiæ proportione, futurum auguror) conspici desinat: minus, miraculi loco ducam, quam si perpetuam in cœlo cum reliquis sideribus sedem sibi vendicet. Quæ enim post absolutam totius Vniuersitatis in Initio completionem, miraculose in Natura aliquando existunt; ea, vt etiam ante Vniuersitatis finitam Periodum, esse aliquando desinant, mihi apprime consentaneum videtur. Cûm itaque nostra, de hoc nouo sidere, sententia, plurimum differat ab ijs, quas in chartis illis e Germania ad vos allatis continentur, et nos, obseruationes nostras certo Demonstrationum robore fulciamus; nolui harum rerum auidos suo fraudare desiderio, tuisque et aliorum amicorum petitionibus diutius resistere: sed vt prius concessi, ita et nunc concedo; vt illud quicquid est de hac noua Stella libelli publicetur, ac typis, tuo arbitrio, mandetur. Mitto tibi itaque totum Diarij opusculum, ex quo partem illam, quæ de hac Stella tractat, excerpere poteris; ac Typographo vestro excudendam tradere. Nihil in ea mutaui, præterquam ea, quæ hactenus in ipsa Stella a prima apparitione, eoque tempore quo ista scripsi, mutata deprehendi: hæc breuiter in margine annotaui; vt debito, et signato loco, a Typographo cœteris interseri possint. Imo vero, si ne nunc quidem cessas Epistolam in Diarium dedicatoriam vnâ efflagitare, et hanc, aliquid vtilitatis, per se, etiamsi Diario priuetur, Lectori adferre posse existimas, non vsque adeo renuo, vt ipsa, Tractatui De Stella subiungatur. Eclipsis etiam Lunaris pragmatian, et iudicium de eius effectibus, admitto vt prioribus adiungas; vnaque extemporaneam illam in Vraniam Elegiam: vt tandem votis tuis in omnibus satisfiet. Sin vero, aliqua in I.14|his singulis reperiuntur, quæ non satis suis numeris absoluta sunt, et in reprehensionem ab eruditis, forte, venire possint: tu, non minus quam ego, culpam mereris, qui immaturos fœtus in lucem prodire cogis. Titulum vero libelli, tuo arbitrio ordinandum relinquo: id saltem expetens, vt nomen autoris, vel supprimas, vel per Anagrammatismon inuertas; modo tibi sic consultum videtur. Eo enim nunc peruersitatis degenerauit iudicium hominum, vt plerique ingens dedecus existiment, si quis nobili genere oriundus, aliquid in liberalibus et sublimioribus Scientijs audeat: præsertim vero in his, quæ præ reli-

quis